PL 87, col. 526
Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne
ametis, luxuriam et ebrietatem fugiatis, humilitatem
teneatis, superbiam detestemini, quia Dominus
Christus humilitatem et ostendit exemplis, et
docuit verbis, dicens: Discite a me quia mitis sum,
et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris [(Matth. XI, 29)]
.
Invidiam etiam respuatis, charitatem
invicem habeatis, et semper de futuro saeculo et de
aeterna beatitudine cogitetis, ac plus pro anima quam
pro corpore laboretis, quia caro pauco tempore erit
in hoc mundo, anima vero, si bene agit, sine fine regnabit
in coelo; at si male egerit, sine misericordia
ardebit in inferno: qui vero non cogitat nisi de ista
tantummodo vita, animalibus et bestiis similis factus
est.
Non ergo vobis sufficit, charissimi, quod Christianum
nomen accepistis, si opera Christiana non facitis:
illi enim prodest quod Christianus vocatur, qui
semper Christi praecepta et mente retinet, et opere
perficit, qui furtum scilicet non facit, qui falsum testimonium
non dicit, qui nec mentitur, nec perjurat,
qui adulterium non committit, qui nullum hominem
odit, sed omnes sicut semetipsum diligit, qui inimicis
suis malum non reddit, sed magis pro ipsis orat, qui
lites non concitat, sed discordes ad concordiam revocat.
Haec enim praecepta ipse Dominus Christus
per semetipsum dignatus est in Evangeliis tradere,
dicens: Non homicidium facies, non adulterabis, non
facies furtum, non falsum testimonium dices, non perjurabis,
et fraudem non feceris. Honora patrem et matrem:
et diliges proximum tuum sicut teipsum. (Matth.
XIX, 18 seq.). Et, Quodcunque vultis ut faciant vobis
homines, et vos facite eis [(Matth. VII, 12)]
. Haec est
enim lex et prophetae. Et adhuc his majora, sed valde
fortia atque fructifera his dedit mandata, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt
vos.
Et, Orate pro persequentibus, et calumniantibus
vos [(Matth. V, 44)]
. Ecce forte mandatum, et videtur
hominibus durum, sed magnum quidem habet praemium:
audite quale: Ut sitis, inquit, filii patris
vestri, qui in coelis est [(Ibid. v. 45)]
. O quanta gratia!
per nos servi digni non sumus, et per inimicorum
dilectionem filii Dei efficimur. Ideo ergo, fratres et
amicos diligite in Deum, et inimicos diligite propter
Deum; Qui enim diligit proximum, sicut dicit Apostolus, legem implevit
[(Rom. XIII, 8)]
. Nam qui verus
Christianus vult esse, haec ei necesse est praecepta
custodire; si enim non custodit, ipse se circumvenit.
Ille itaque bonus Christianus est, qui nulla phylacteria
vel adinventiones diaboli credit, sed omnem spem
suam in solo Christo ponit; qui peregrinos tanquam
ipsum Christum cum gaudio suscipit; quia ipse dicet: Hospes fui, et suscepistis me
[(Matth. XXV, 35)]
. Et, Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis [(Ibid. v. 40)]
.
Ille, inquam, bonus Christianus est,
qui hospitibus pedes lavat, et tanquam parentes charissimos
diligit; qui juxta quod habet, pauperibus
eleemosynam tribuit; qui ad ecclesiam frequentius
venit, et oblationem quae in altari Deo offeratur, ex