PL 87, col. 539

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

admonet, sed et rogat ut convertamur ad eum: audiamus
ergo eum dum rogat, ne si non facimus, non
audiat nos cum judicabit; audiamus et Scripturam
clamantem: Fili, miserere animae tuae placens Deo [(Eccli. XXX, 24)]
.
Quid ad haec respondes, humana
fragilitas? Deus rogat ut tui miserearis, et non vis;
quomodo te audiet in die necessitatis supplicantem,
cum tu eum pro teipso non audis rogantem? Si modo
haec neglexeritis, fratres, quid facietis in die judicii,
vel ad cujus confugietis auxilium? Si, inquam, neglexeritis
modo talia Dei exhortamenta, non effugietis
tunc inferni tormenta, nec poterit vos aurum et
argentum liberare, neque divitiae, quae nunc in angulis
absconditis, et ex quibus arrogantes effecti salutem
vestram obligati estis: hinc namque Dominus

dicit per prophetam: Visitabo super vos mala, et
quiescere faciam superbiam impiorum, et arrogantiam
fortium humiliabo [(Isa. XIII, 11)]
. Et rursus admonet
dicens: Redite, praevaricatores, ad cor [(Isa. XLVI, 8)]
; quiescite agere perverse, discite benefacere; succurrite
oppresso, defendite pauperem, et viduam, et pupillum,
et advenam nolite calumniari
[(Isa. I, 16, 17)]
. Haec
ergo, fratres, in mente retinete, haec magnopere custodire
festinate; pugnate ut, separati a diabolo, conjungamini
Deo qui vos redemit: stupeant gentes de
vestra conversatione, et si detrahant vobis, etiam et
irrideant Christianitatis vos opera sectari, ne conturbemini
ex hoc: reddent enim rationem Deo. Totam
ergo spem vestram in Christi misericordia ponite,
et non solum ab actu impudico, sed etiam cogitationibus

sordidis vestras animas custodite, quia Dominus
Deus justus judex, et de cogitationibus malis judicat.
Et hoc moneo, fratres, ut superbiam penitus deponatis,
per quam diabolus de coelo corruit; quia,
sicut apostolus testatur, Deus superbis resistit, et humilibus
dat gratiam [(I Petr. V, 5)]
. Unde et Dominus
in Evangelio dicit: Omnis enim qui se exaltat humiliabitur;
et qui se humiliat exaltabitur [(Luc. XIV, 11)]
. Et
iterum: Nisi conversi fueritis, atque efficiamini sicut
parvuli, non intrabitis in regnum coelorum [(Matth. XVIII,
14)]
. Jurandi etiam consuetudinem funditus omittite,
quia in hac parte Dei praeceptis contraitis, Domino in
Evangelio prohibente: Dico, inquit, vobis non jurare

omnino, neque per coelum, neque per terram, neque per
caput, neque per aliud quodcunque: sit autem sermo
vester Est est, Non non [(Matth. V, 34-37)]
. Injuriantibus
quoque vos Domini praecepta praeferte, quibus
dicitur: Dico vobis non resistere malo; sed si quis te
percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram.
Et qui vult tunicam tuam tollere, remittas ei et
pallium [(Ibid. V, 39, 40)]
. Et iterum: Qui petit a te,
da ei; et qui tollit quae tua sunt, ne repetas [(Ibid. v.
42)]
. Orandi utique rationem illam necesse est teneatis,
quam Dominus praecepit, dicens: Cum oratis non
multiloquio, sed in secreto cordis orate; et Pater vester,
qui videt in absconso, reddet vobis. Scit, inquit, Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.