PL 87, col. 545

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

diligentibus se [(I Cor. II, 9)]
. Ecce qualem beatitudinem
perditurus erit qui modo se, dum licet, emendare
noluerit: idcirco nos, fratres, Domino auxiliante,
dedignemur ultra servire peccato, quibus
tanta beatitudo praeparatur in coelo. Dum ergo tempus
est, festinemus propitium nobis Deum facere;
despiciamus quae terrena sunt, ut adipiscamur coelestia,
cogitemus nos peregrinos esse in hoc saeculo,
ut liberius festinemus ad coelum: velociter enim
transeunt, et cito tanquam umbra praetereunt cuncta
quae hic videntur.
Perpendamus quales erimus in die judicii Dei conspectibus
et angelorum praesentandi, quando opera
nostra erunt nobis ante oculos ponenda; qualis illa
erit confusio, cui contigerit pro peccatis suis in conspectu

Dei omniumque hominum et angelorum erubescere,
qui hic nec unum quidem hominem in se
peccantem vult inspicere; vel quis pavor erit Deum
tunc iratum videre, quem placatum non valet universitas
comprehendere. Illum ergo diem semper
timeamus, quem modo praevidere nullatenus possimus;
illum diem jugiter pavescamus, et vel sic
actus nostros a malo revocemus. Consideremus quis
terror in die illo erit, cum de coelis Dominus ad judicandum
saeculum venerit: quis metus erit Deum
videre, ad cujus adventum universa elementa quatientur,
ac coelum cum terra contremiscet virtutesque
coelorum commovebuntur. Tunc nimirum, praecinentibus
angelorum tubis, omnes gentes quaecunque
sub coelo fuerunt, et omnis homo tam viri quam

feminae, in eo sexu unusquisque quo natus fuit in
mundo, boni simul et mali, sancti et peccatores, vel
quicunque ab initio mundi nati et mortui fuerunt,
sive a bestiis devorati, sive ab igne consumpti, sive
etiam ab aquis absorpti, omnes simul in momento
temporis atque in ictu oculi resurgent, in ipsis sine
dubio corporibus, atque in ipsa carne quam hic habuerunt,
scilicet in virum perfectum, et in mensuram
aetatis plenitudinis Christi in qua et ipse Dominus
resurrexit a mortuis; et omnes ante judicium Christi
venient, pariterque eum et electi et reprobi suis oculis
videbunt, sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit: Tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus
coeli cum virtute multa et majestate, constipatum agminibus
angelorum; et congregabuntur ante eum omnes

gentes, et plangent se omnes tribus terrae, et separabit
eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab
hoedis; et statuet justos quidem a dextris suis, impios
autem a sinistris. Tunc dicet ad eos qui a dextris erunt:
Venite, benedicti, possidete paratum vobis regnum a
constitutione mundi; esurivi enim et dedistis mihi manducare;
sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram,
et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et
in carcere, et visitatis me. Haec quandiu fecistis uni ex
minimis meis, mihi fecistis
[(Matth. XXV)]
. Tunc omnibus
aspicientibus ostendet livores fixurasque clavorum,
in ipso sine dubio corpore quod pro nostris
peccatis vulneratum est, et ita peccatores compellans
dicet: Ego te, homo, de limo terrae manibus
meis formavi, et intra paradisi delicias, quod non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.