PL 88, col. 164
Miscellanea (Venantius Fortunatus), J. P. Migne
Lingua potens, pietas praesens, oratio jugis.
Sic fuit, ut jam tum totus ad astra foret.
Plura salutiferis tribuens oracula rebus,
Saepe dedit signis vita beata fidem.
Bissenis rexit patrio moderamine lustris,
Rite Deo placitas pastor opimus oves.
Calle sequens recto sacra per vestigia Christum,
Nunc fruitur vultu, quem cupiebat amor
CAPUT XII. Epitaphium Hilarii presbyteri.
Omnes una manet sors irreparabilis horae,
Cum venit extremus, lege trahente, dies.
Sic furit ira necis, neque nos fugit orbita mortis,
Pulvere facta caro nonnisi pulvis erit.
Haec tamen insignes animas spes optima pascit,
Quod qui digna gerit, de nece nulla timet.
Hoc jacet in tumulo venerandus Hilarius actu,
Corpore qui terras et tenet astra fide.
Vir bonus, egregia de nobilitate refulgens,
Inter honoratos germinis altus apex.
Connubio junctus simili, sed conjuge rapta,
Stans in amore Dei, non fuit alter amor.
Utilis in propriis, doctus moderamine legis,
Cujus judicium pondere libra fuit.
Justitiam tribuens populis examine recto,
Vendita res pretio non fuit ulla suo.
Funeris officio lacrymans Eventia charo,
Contulit haec genero membra sepulta suo.
CAPUT XIII. Epitaphium Servilionis.
Quamvis longa dies, brevis hic, et hospita lux est,
Sola tamen nescit vita beata mori.
Hoc igitur tumulo Servilio clausus habetur,
Nobilis, et merito nobiliore potens.