PL 88, col. 721
Epistola (Evantius Troclariensis), J. P. Migne
et in secessum emittitur, nec haec coinquinant hominem,
sed quae de corde procedunt: de corde enim procedunt
adulteria, homicidia et his similia [(Matth. XV,
17-19)]
. Nam quod Apostoli primitivae Ecclesiae a fornicatione,
et a suffocato, et a sanguine abstinere praeceperunt [(Act. XV, 19)] ,
haec exstitit causa: tunc ex
circumcisione, et gentibus credentes congregabantur,
ne propter discretionem ciborum a se invicem
scinderentur: ideo lacte nutriebantur, non solido
cibo. Quibus et postea scribebat, dicens: Non potui
loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus,
tanquam parvulis in Christo: lac vobis potum dedi,
non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc
quidem potestis, adhuc enim estis carnales [(I Cor.
III, 1, 2)]
. Nam si ubicunque sanguinem legunt prohibitum
et hoc ad litteram intelligunt et nihil spiritaliter
hoc dictum putant, quid est quod propheta
dicit: Speculatorem dedi te domui Israel. Si non
annuntiaveris impio, ut se custodiat ab iniquitate sua,
ipse impius in iniquitate sua morietur: sanguinem autem
ejus de manu tua requiram [(Ezech. III, 17, 18)]
?
Quis est iste sanguis, nisi opera sanguinis? Quid est
in psalmo, ubi dicit: Libera me de viris sanguinum [(Psal. LVIII, 3)]
,
nisi ab operibus iniquitatis? Et quid
est, quod alius propheta dicit: Sanguis sanguinem
tetigit: propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis
qui habitat in ea [(Osee IV, 2, 3)]
.
Quod tria ista praecepta ex libro Actuum Apostolorum
tenere gloriantur, id est, abstinere a suffocato,
et sanguine, vel fornicatione; confiteantur, si primum
et secundum cum tertio implent, id est, si non
fornicantur, si aucupum ministeriis non utuntur, si
audiunt Apostolum dicentem: Qui habent uxores,
tanquam non habentes sint: si obediunt praecepto