PL 88, col. 730

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

hunc esse virum cognoscens, de quo pridem aliquando
sanctus Columba prophetice vaticinatus est:
« Gratias, ait, Deo meo agere debeo quidem in tuo
adventu, filii. Sed et hoc indubitanter scito, quod
noster monachus non eris. »
Hoc audiens valde contristatus infit: « Forsitan
ego indignus tuus non mereor fieri monachus. »
Senior consequenter inquit: « Non quod, ut dicis,
indignus esses, hoc dixi; sed quamvis maluissem te
apud me retinere, mandatum tamen sancti Columbae
mei defensoris profanare non possum, per quem
Spiritus sanctus de te prophetavit. Aliaque die mihi
soli seorsum prophetico sic profatus ore inter caetera
dixit: Haec mea, o Batthenee, intentius debes
audire verba; statim namque post meum de hoc ad

Christum saeculo exspectatum, et valde desideratum
transitum, quidam de Scotia frater, qui nunc bene
juvenilem bonis moribus agens aetatem, sacrae lectionis
satis studiis imbutus, nomine Fintenus, ad te,
inquam, perveniens humiliter expostulabit, ut ipsum
suscipiens inter caeteros annumeres monachos.
Sed hoc ei in Dei praescientia praedestinatum non
est, ut ipse alicujus fieret monachus; sed et monachorum
abbas, et animarum dux ad coeleste regnum
olim electus a Deo est. Nobis [ Lege Noli] itaque hunc
memoratum virum in his nostris apud te retinere insulis,
ne et Dei voluntati contraire videaris. Sed haec
ei intimans verba, ad Scotiam in pace remittas, ut in
Laginenstum vicinis mari finibus monasterium construat;
et ibidem Christi ovium pascens gregem,

innumeras ad patriam animas coelestem perducat. »
Haec audiens sanctus junior, Christo lacrymas fundens,
agit gratias, inquiens: « Secundum sancti Columbae
propheticam fiat mihi et mirabilem praescientiam. »
His denique verbis sanctorum obtemperans, et a
Battheneo accipiens benedictionem, in pace ad Scotiam
transnavigavit
III.
Alio in tempore vir beatus in mediterranea
Hiberniae parte monasterium, quod Scotice dicitur
Dairmag, divino fundans nutu, per aliquot demoratur
menses. Libuit animo visitare fratres, qui in
Cloensi Sancti Cerani coenobio commanebant.
Audito itaque ejus accessu universi undique ab
agellulis monasterio vicinis, cum his qui ibidem inventi
sunt, congregati, cum omni alacritate suum

consequentes abbatem Alitherum, quasi angelo Domini
obviam egressi vallum monasterii, unanimes
pergunt, humiliatisque in terram vultibus, eo viso,
cum omni reverentia exosculatus est ab eis; hymnisque
et laudibus resonantes, honorifice ad ecclesiam
perducebant; quamdamque de lignis pyramidem
erga sanctum deambulantem constringentes a
quatuor viris aeque ambulantibus supportari fecerunt:
ne videlicet sanctus senior Columba ejusdem
fratrum multitudinis constipatione molestaretur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.