PL 88, col. 733

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

verbum Sancti, Euchodius adveniens; in sinu ejus
recubuit; statimque Sanctus eum osculatus benedixit,
et ad patrem ait: « Hic est superstes, et rex
post te regnaturus, et filii ejus post eum regnabunt. »
Sic omnia post suis temporibus plene adimpleta
sunt, et Euchodius post patrem in regnum
successit.
IX.
Domnallus filius Aido adhuc puer, ad sanctum
Columbam per nutritores adductus est, quem intuens
percontatur, inquiens: « Cujus est filius hic,
quem adduxistis? » Illis respondentibus, « Hic est
Domnallus, qui ad te ideo perductus est, ut tua redeat
benedictione ditatus. » Quem cum Sanctus benedixisset,
continuo ait: « Hic super omnes fratres
suos superstes erit, et rex valde famosus, nec unquam

in manus inimicorum tradetur; sed morte placida
in senectute, et intra domum suam coram
amicorum familiarium turba super suum morietur
lectum. » Quae omnia secundum beati vaticinium
viri de eo vere adimpleta sunt.
Eodem tempore Sanctus, et in eodem loco, ad
Scandalanum filium Colmanni apud Aidum regem in
vinculis retentum, visitare eum cupiens pergit; ipsumque
cum benedixisset, confortans ait: « Fili, noli
contristari, sed potius laetare et confortare. Aidus
enim rex, apud quem vinculatus es, de hoc mundo
te praecedet, et post aliqua exilii tempora triginta
annis in gente tua rex regnaturus eris, iterumque
de regno effugaberis, et per aliquos ejulabis [ Fort.
exulabis] dies; post quos a populo renuntiatus [ F.

reinvitatus ut infra ] per tria regnabis brevia tempora. »
Quae cuncta juxta vaticinationem Sancti plene
expleta sunt. Nam post annos triginta de regno
expulsus per aliquod exulavit spatium temporis, sed
post a populo reinvitatus; non ut putabat, tribus annis,
sed ternis regnavit mensibus; post quos continuo
obiit.
XI.
In tempore alio duo plebeil ad Sanctum in Jova
commorantem insula deveniunt; quorum unus Meldanus
de filio suo, qui praesens erat, sanctum interrogat,
quid esset ei futurum. Cui sanctus sic profatur:
« Nonne Sabbati dies hodierna est? Filius tuus
sexta feria in fine morietur septimanae, octavaque

die, hoc est, Sabbato, hic sepelietur. »
Alter proinde plebeius, et ipse de filio, quem ibidem
secum habuit, nihilominus interrogans, talem
sancti audit responsionem: « Filius tuus suos videbit
nepotes, et in hac insula senex sepelietur. » Quae
omnia secundum verbum Sancti de pueris ambobus
suis temporibus plene sunt expleta.
XII.
Quadam die, cum vir venerabilis in Jova demoraretur
insula, quidam frater Berachus nomine ad
Ethicam proponens insulam navigare, ad Sanctum
mane accedens, ab eo benedici postulat; quem sanctus
intuitus, inquit: « O fili, hodie intentius praecaveto,
ne Ethicam cursu ad terram directo per latus
coneris transmeare pelagus; sed potius circuiens
minores secus naviges insulas, ne, videlicet, alio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.