PL 88, col. 735

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

nec ad Scotiam usque ad mortem reversus fueris,
forsan Deus peccato ignoscet tuo. »
Haec dicens, Sanctus ad suos conversus dicit:
« Hic homo filius est perditionis, qui quam promisit
poenitentiam, non explebit; sed mox ad Scotiam
revertetur, ibique in brevi ab inimicis interficiendus
peribit. » Quae omnia secundum Sancti prophetiam
ita contigerunt. Nam miser iisdem diebus ad Hiberniam
reversus in regionem quae vocitatur Lea, in
manus incidens inimicorum trucidatus est.
XIV.
Alio itidem in tempore Lugbeus, cujus supra
mentionem fecimus, quadam die ad Sanctum post
frugum veniens triturationem, nullo modo ejus faciem
intueri potuit, miro superfusam rubore; valdeque
pertimescens cito aufugit; quem Sanctus complosis

paululum manibus revocat. Qui reversus a
Sancto statim interrogatus, cur ocius aufugisset,
hoc dedit responsum: « Ideo fugi, quia nimis pertimui. »
Et post aliquod modicum intervallum fiducialius,
agens, audet Sanctum interrogare, inquiens:
« Nunquid in hac hora aliqua tibi formidabilis ostensa
visio erat? » Cui Sanctus tale dedit responsum:
Tam terrifica ultio nunc in remota orbis parte peracta
est! « Qualis, ait juvenis, vindicta, et in qua
regione facta? » Sanctus tum sic profatur: « Sulphurea
de coelo flamma super Romani juris civitatem
intra Italiae terminos sitam hac hora effusa est;
triaque millia ferme virorum, excepto matrum, puerorumque
numero, disperierunt: et antequam praesens
annus [ Add. absolvatur], Gallici nautae de Galliarum

provinciis adventantes, haec eadem tibi enarrabunt. »
Quae verba post aliquot menses veridica fuisse, sunt
comprobata. Nam idem Lugbeus simul cum sancto
viro ad Capuae regionis ( sic ) pergens, nauclerum
et nautas adventantes parce interrogans, sic omnia
illa de civitate cum civibus ab eis audit enarrata,
quemadmodum a praedicabili viro sunt praedicta.
XV.
Quadam brumali et valde frigida die Sanctus
magno molestatus moerore flevit: quem suus ministrator
Diormitius de causa interrogans moestitiae, hoc
ab eo responsum accepit: « Non immerito, o filiole,
ego in hac hora contristor, meos videns monachos,
quos Laifranus nunc gravi fatigatos labore in alicujus

majoris domus fabrica molestat, quod mihi valde
displicet. » Mirum dictu, eodem momento horae,
Laifranus, habitans in monasterio Roboreti campi,
quodammodo coactus et quasi quadam pyra intrinsecus
succensus, jubet monachos a labore cessare, aliquamque
cibationum consolationem praeparari; et
non solum in eadem die otiari, sed et in caeteris asperae
tempestatis diebus requiescere. Quae verba ad fratres
consolatoria a Laifrano dicta Sanctus in spiritu
audiens flere cessavit, et mirabiliter gavisus, ipse
in Jova insula commanens, fratribus, qui ad praesens
inerant, per omnia enarravit, et Laifranum monachum
benedixit consolatorem.
XVI.
Alio in tempore, Sanctus in cacumine sedens
montis, qui huic monasterio eminus supereminet, ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.