PL 88, col. 740

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

vicibus, et forti impulsione conatus, nec tamen poterat
etiam ejus transfigere pellem. Quod monachi
scientes experti, ejusdem pugionis [ Add. ferrum]
ignis resolutum calore per omnia monasterii ferramenta
liquefactum diviserunt inlinitum, nec postea
ullam potuere carnem vulnerare, illius Sancti manente
benedictionis fortitudine.
XXV.
Alio in tempore Diormitius, Sancti pius
ministrator, usque ad mortem aegrotavit: ad quem
in extremis constitutum Sanctus visitans accessit,
Christique invocato nomine, infirmi ad lectulum
stans, et pro eo exorans dixit: « Exorabilis mihi
fias precor, Domine, et animam mei ministratoris
pii de hujus carnis habitaculo me non auferas
superstite. » Et hoc dicto aliquantisper conticuit.

Tum proinde hanc de sacro ore profert vocem,
dicens: « Hic meus non solum hac vice nunc
non morietur puer, sed etiam post meum obitum
annis multis vivet. » Cujus haec oratio est exaudita.
Nam Diormitius statim post Sancti exaudibilem
precem, plenam recuperavit salutem. Per multos
quoque annos post Sancti ad Dominum emigrationem
supervixit.
XXVI.
Alio in tempore, quidam de Numinensium
provincia proselytus ad Sanctum venit, qui se in
quantum potuit humiliter, quod nullus sciret ( sic )
quod episcopus esset, sed tamen hoc Sanctum non
poterat latere. Nam alia die Dominica a Sancto jussus
Christi corpus ex more conficere, Sanctum advocat,
ut simul quasi duo presbyteri Dominicum

panem frangerent. Sanctus proinde ad altarium accedens,
repente intuitus faciem ejus sic eum compellat:
« Benedicat te Christus, frater; hunc solus
episcopus episcopali ritu frange panem; nunc
scimus quod sis episcopus. Quare hucusque te occultare
conatus es, ut tibi a nobis debita non redderetur
veneratio? » Quo audito Sancti verbo, humilis
peregrinus valde stupefactus Christum in Sancto
veneratus est, et qui inerant praesentes nimis admirati
glorificaverunt Deum.
XXVII.
Alio itidem in tempore, vir venerandus
Ernanum presbyterum senem suum avunculum ad
praeposituram illius monasterii transmisit, quod in
Himba insula ante plures fundaverat annos. Itaque
cum ipsum Sanctum emigrantem exosculatus

benediceret, hoc de eo intulit vaticinium, dicens:
« Hunc meum nunc ingredientem amicum, non me
spero iterum in hoc saeculo viventem visurum. »
Itaque idem Ernanus post non multos dies quadam
molestatus aegrimonia ad Sanctum volens reportatus
est; cujus in perventione valde gavisus
ire obvius ad portum coepit. Ipse vero Ernanus
quamlibet infirmus, propriis tamen vestigiis a portu
obviare Sancto conabatur valde alacer; sed cum
esset inter ambos quasi viginti quatuor viae passuum
intervallum, subita morte praeventus priusquam
Sanctus faciem ejus videret viventis, exspirans
in terram cecidit, ne verbum Sancti nullo
modo frustraretur. Unde in eodem loco ante januam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.