PL 88, col. 742

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

plene resumptis viribus. Quam ideo tibi diligenter
commendo, quia de nostrae paternitatis regione
est oriunda. »
Obsecundat frater, tertiaque die post horam nonam,
ut jussus fuerat, praescitae adventum praestolatur
hospitae; adventantemque de littore levat lapsam,
ad hospitium portat infirmam, esurientem cibat.
Cui ad monasterium vespere reverso Sanctus, non
interrogans, sed narrans, ait: « Benedicat te Deus,
mi fili, qui peregrinae bene ministrasti hospitae, quae
in peregrinatione non demorabitur, sed post ternos
soles ad patriam repedabit. » Quod ita, ut
Sanctus praedixit, res etiam probavit. Nam trinalibus
hospitata diebus, coram hospite ministro de
terra se primum volando elevans in sublime, paulisperque

in aere viam speculata, oceani transvadato
aequore, ad Hyberniam recto volatus cursu, die repedavit
tranquillo.
XXXI.
Alio in tempore vir beatus cum ad campos
reverteretur aequoreos, ipse et Congellus abbas
quadam secreta aestivi temporis die, haud procul
a supra memorata munitione resident. Tum proinde
aqua de quodam proximo ad manus lavandas fonticulo
ad Sanctos in aeneo defertur vasculo; quem
cum sanctus Columba accepisset, ad abbatem Concellum
a latere sedentem, sic profatur: « Ille fonticulus,
o Congelle de quo haec effusa nobis allata
est aqua, ei veniet dies quando nullis usibus humanis
aptus erit. » -- « Qua causa, ait Congelus, ejus fontana
corrumpetur unda? » Sanctus tum Columba:

« Quia humano, inquit, cruore replebitur. Nam
mei cognationales amici, et tui secundum carnem
cognati in hac vicina munitione belligerantes, committent
bellum; unde in supra memorato fonte
aliquis de mea cognatione trucidabitur homuncio,
cujus cum caeteris interfecti sanguine ejusdem fonticuli
locus replebitur. »
Quae ejus veridica suo tempore post multos vaticinatio
expleta est annos. In quo bello, ut multi norunt
populi, Domnalius Aidi filius victor sublimatus est;
et in eodem, secundum sancti vaticinium viri, fonticulo
quidam de parentela interfectus homo.
Alius mihi Adomnano, Christi miles, Finanus
nomine, qui vitam multis anachoreticam annis juxta

Roboreti monasterium Campi irreprehensibiliter ducebat,
de eodem bello se praesente commisso aliqua
enarrans, protestatus est in supra dicto fonte truncum
cadaverinum vidisse, eademque die ad monasterium
sancti Congeli quod Scotice dicitur Cambas,
commisso reversum bello, quia inde prius venerat;
ibi denique duos sancti Congelli senes monachos
reperisse, quibus cum de bello coram se
acto, et de fonticulo humano cruore corrupto aliquanta
enarraret, illi consequenter: « Verus est propheta Columbanus,
aiunt, qui haec omnia quae hodie de bello
et fonticulo expleta enarras, ante multos annos
futura nobis audientibus coram sancto Congello
juxta Coethirni sedens munitionem praenuntiaverat. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.