PL 88, col. 745

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

« Haec nubes, ait valde nocua hominibus et
pecoribus erit; hacque die velocius transvolans
super aliquantam Scothiae partem, pluviam vespere
distillabit morbiferam: quae gravia et purulenta
humanis in corporibus, et in pecorum uberibus
nasci faciet ulcera, quibus homines morbidi, et
pecudes illa venenosa gravitudine usque ad mortem
molestati laborabunt. Sed nos eorum miserati subvenire
languoribus Domino miserante debemus. Tu
ergo, Silvane, nunc mecum descendens de monte
navigationem praepara, crastina die vita comite et
Deo volente, a me pane accepto, Dei invocato nomine,
benedicto; quo in aquam intincto, homines ea
conspersi et pecora celerem recuperabunt salutem. »
Quid moramur? Die crastina his quae necessaria

erant citius praeparatis, Silvanus, accepto de manu
Sancti pane benedicto, in pace enavigavit. Cui Sanctus
a se eadem emigranti hora addit hoc etiam
consolatorium verbum, dicens: « Confide, fili, ventos
habebis secundos, et prosperos diu noctuque
usque dum ad illam pervenias regionem, ut languentibus
ibidem celerius cum salubri subvenias pane. »
Quid plura? Silvanus verbo obsecutus - Sancti prospera
et celeri navigatione, auxiliante Domino, ad
supra memoratam perveniens partem, illius regionis
plebem, de qua Sanctus praedixerat, devastatam
nubis praedictae morbifera reperit pluvia superfluente
citius praecurrentis, inprimisque bis terni viri in
eadem mari vicina domo reperti in extremis morte
positi appropinquante, ab eodem Silvano aqua benedictionis

aspersi, in eadem praesenti die opportunius
sanati sunt. Cujus subitae sanationis rumor per
totam illam morbo pestilentiore vastatam regionem
cito divulgatus, omnem morbidum ad sancti Columbae
legatum invitavit populum. Qui juxta Sancti
mandatum homines et pecora, pane intincto benedicto,
aqua conspersit, et continuo plenam recuperantes
salutem, homines cum pecudibus salvati
Christum in sancto Columba cum eximia gratiarum
actione laudarunt. In hac enim supra scripta narratione,
ut aestimo, duo haec manifeste pariter comitantur,
hoc est, gratia prophetationis de nube, et
virtus miraculum in aegrotantium sanitate. Haec per
omnia esse verissima supradictus Silvanus Christi
miles, sancti legatus Columbae, coram Segeneo

abbate, et caeteris testatus est senioribus.
V.
Alio in tempore, cum Sanctus in Jova demoraretur
insula, prima diei hora quemdam advocans fratrem
Lugaidum nomine, taliter eum compellat, dicens:
« Praepara cito ad Scothiam celerem navigationem,
nam mihi valde est necesse te usque ad Chiliocherum
destinare legatum. In hac enim praeterita nocte casu
aliquo Maugina sancta virgo ab Oratorio post Missam
domum reversa titubavit, coxaque ejus in duas
confracta est partes. Haec saepius meum inclamitans
nomen commemorat, a Domino sperans se accepturam
per me consolationem. »
Quid plura? Lugaido obsecundanti et consequenter
emigranti Sanctus pineam tradit cum benedictione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.