PL 88, col. 963

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

nos ex limo terrae esse vasa flebilia, et quasi quasdam
terrae glebas, ad parvum tempus erectas de terra,
in suo sulco denuo recasuras; humiliati ergo tanquam
de terra pulvis dicamus quod sumus: Ergo haec
caro corpusculi nostri quasi quaedam domus est animorum;
sic vitae ministerio attributa, sicut servit
gladio theca. Sedem vero ipsius animae in cordis
credimus radice fundatam: quae radix duos in corpore
supremos possidet ramos, et plus fragiles in
peccato. Unum, in quo corporali ramo quasi per
quasdam fenestras oculorum foraminibus de intus
animam credimus respicere, et de intrinsecus concupiscentias
suas ipsam semper intelligimus incitare.
Alium ramum, in quo conceptos fetus cordis ipsa
in nobis sonat parturiens per linguae eloquium: ut

per portam exiens oris occupet alienum auditum,
et quidquid in nobis agitatur et movetur, animae
est actus in corpore. Unde e contrario fit, ut migrante
de ipso domicilio anima, totum in mortuo
homine desit quod agebatur in vivo ab anima, quae
et mox sua terrae mortua reddita gleba, revertens
in naturam terrae hominis terra, absconsoque homine
in sepulcro, recooperta fossa in figura sua terra redeat
pavimenti; ut similis tunc fuisse terra vivente
agnoscatur in homine, quae animae fuerat vigore
erecta, et peregrina vitae mutata ad tempus. Ideo
anima a nobis migrante rigore stare non potest
nostri corporis terra; sed cadens in naturam suam
abscondit in sinu suo terra facturam, quam genuit.
Ergo si haec anima in nobis oculorum visum, oris

eloquium, aurium agit auditum; et cupit propter futuram
discussionem factoris sui, voluntati Dei obtemperare,
et ejus dum vivit militare praeceptis,
claudat concupiscentiis suis oculorum fenestras, et
humiliatos declinet in terram aspectus; ut mala non
videat; et cum curvatus fuerit noster obtutus, ne
quaecunque viderit anima concupiscat. Habet deinde
anima nostra constitutam portam oris, et seram dentium,
quam pravo claudat eloquio: ut non accuset
anima factorem suum munificum sibi minime custodiam
fabricasse; id est, cum promoverit a cordis
radice aliquid in fratrem, et senserit se exterioris
muri clausura; id est, oris et dentium sibi exitum
denegari, revertens denuo ad radicem cordis, ibi
pereat in abhorricatione sua, et ut parvulus allidatur

ad petram, quam nascendo per linguam crescat ad
poenam. Alii vero rami corporis nostri, qui imperio
cordis deserviunt, a peccato facile refrenantur; id
est, tactus manuum, et gressus pedum: quia furem
clausura catenae, et homicidam timenda refrenant
judicia, et fugacem retinet pedica. Ergo illa, quae superius
diximus, tria suprema cautius debent a fratribus
custodiri: id est, cogitatio, eloquium, et
aspectus. Cogitatio, ut mox captivaverit mentem
mala cogitatio, signata statim a fratribus sua fronte,
vel ipsum pectus, mox ac praecepta Christi suam
convertat memoriam, et dicat sibi frater cum Propheta: Memor fui Dei, et consolatus sum
[(Psal. LXVII)]
.
Et idem dicat: A te eripiar a tentatione, et in Deo meo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.