PL 88, col. 967

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

incendat; et vitam aeternam, quae timentibus
Deum praeparata est, animo suo semper revocet:
et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est,
cogitationum linguae, manuum, pedum vel voluntatis
propriae, sed et desideria carnis. Aestimet se
discipulus a Deo semper de coelis respici omni hora,
et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri,
et ab angelis omnia renuntiari quotidie. Demonstrat
nobis hoc Propheta, cum in cogitationibus nostris
ita Deum semper esse praesentem ostendit, dicens: Scrutans corda et renes Deus
[(Psal. VII)]
. Et item dicit: Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt (Ibid).
Et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a
longe [(Psal. XCIII)]
. Et item dicit: Quia cogitatio hominis
confitebitur tibi [(Psal. CXXXVIII)]
. Et, cor regis in

manu Dei [(Psal. LXXV)]
. Nam ut sollicitus sit adversus
cogitationes cordis sui perversas, dicat sibi semper
vilis frater in corde haec: Tunc ero immaculatus
coram eo, si observavero me ab iniquitate mea [(Prov.
XXI)]
. Ad linguae vero eloquia ita nobis agnoscimus
Deum semper praesentem, cum dicit per Prophetam
vox Domini: Qui loquitur iniqua non dixerit in conspectu
oculorum meorum [(Psal. XVII)]
. Et item dicit
Apostolus: De verbo vano reddetis rationem.
Quia mors et vita in manibus linguae posita est [(Psal.
C; Prov. XIV)]
. In opere vero manuum nostrarum
ita agnoscimus Deum nobis esse praesentem, cum
dicit Propheta: Imperfectum meum viderunt oculi tui [(Psal. CXXXVIII)]
.
In gressu vero pedum nostrorum
ita agnoscimus Deum nobis esse praesentem, cum

dicit Propheta: Sine iniquitate cucurri, et dirigebam,
exsurge in occursum mihi [(Psal. LVIII)]
. Et item
dicit: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
Si ascendero in coelum, tu illic es, si descendero in
infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem,
et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus
tua deducet me, et tenebit me dextera tua [(Psal.
CXXXVIII)]
. Voluntatem vero propriam ita praesente
Domino facere prohibemur, cum dicit Scriptura
nobis: Et a voluntatibus tuis avertere [(Eccli. XVIII;
Matth. IV)]
. Et item rogamus Dominum in oratione
Dominica, ut fiat illius voluntas in nobis. Docemur
ergo merito nostram non facere voluntatem; cum
cavemus illud quod dicit sancta Scriptura: Sunt
viae quae ab hominibus putantur rectae, quarum finis

usque ad profundum inferni demergit [(Prov. XVIII)]
. Et
cum iterum cavemus illud quod de negligentibus
dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt
in voluntatibus suis [(Psal. XIII)]
. In desideriis vero
carnis ita nobis credamus Deum semper esse praesentem,
cum dicit Propheta: Domine, ante te omne
desiderium meum [(Psal. XXXVII)]
. Cavendum vero
ideo malum desiderium, quia mors secus introitum
delectationis posita est: unde Scriptura praecipit
dicens: Post concupiscentias tuas non eas [(Eccli. XVIII)]
.
Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos, et
Dominus de coelo semper respicit super filios hominum, ut videat, si est intelligens, aut requirens Deum [(Psal. XXXIII)]
;
et si a deputatis angelis nostris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.