PL 89, col. 1062
Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P
Patrum possit [quoquo modo sancitum reperiri].
Est nempe rationabile justumque coram Deo et hominibus,
ut in unaquaque canonica congregatione a
minimo usque ad maximum cibum et potum aequaliter
accipiant; hi videlicet qui propter aliquam utilitatem
in numero canonicorum fuerint admissi. Quanquam
enim plerique subditorum a praelatis rebus
quibuslibet aliis plus caeteris merito solent honorari,
in hac tamen societate, reclusa personarum acceptione,
una debet cibi et potus aequalitas esse.
CAPUT VIII.-- De mensura cibi et potus.
Quando clerus una aut bina vice in die reficit, accipiat
a minore usque ad maximum quatuor libras
panis; et quando bis in die reficit, pulmentum vero
ad sextam, unam ministrationem de carne inter
duos; et si cibaria alia una accipient, et cibaria non
habeant, tunc duas ministrationes de carne habeant.
Ad coenam autem aut unam ministrationem inter
duos, aut cibaria alia habeant. Illo tempore, quando
quadragesimalem vitam debent ducere, tunc ad sextam
inter duos clericos portionem de formatico, et
cibaria alia accipient; et si pisces habuerint, aut
legumen, aut aliud aliquid, addatur et tertium; et
ad coenam cibaria inter duos, et portionem de formatico
accipient; et si Deus amplius dederit, cum gratiarum
actione accipient. Quando autem in die una refectio
fuerit, tunc cibaria una inter duos, et portionem de formatico,
et ministrationem de legumine aut aliud pulmentum
accipient. Et si contigerit quod illo anno
glandis vel fagina non sit, et non habent unde hanc
mensuram de carne impleant, praevideat episcopus,
vel qui sub eo est, juxta quod Deus possibilitatem
dederit, aut de quadragesimali alimento, aut alio,
unde consolationem habeant.
Et si eadem regio vinifera fuerit, accipiant per
singulos dies quinque libras vini (si tamen sterilitas
impedimentum non fecerit temporis), si vero vinifera
plena non fuerit, tres libras vini, et tres cervisiae; et
caveant ebrietatem. Si vero contigerit quod vinum
minus fuerit, et istam mensuram episcopus, vel qui
sub eo est, implere non potest, juxta quod praevalet
impleat de cervisia, et eis consolationem faciant; et
illis qui se a vino abstinent praevideat episcopus, vel
qui sub eo est, ut tantum habeant de cervisia quantum
de vino habere debuerant. Quando vero Ecclesiae
facultas non suppetit, aut sterilitas terrae exstiterit,
sicut crebro, peccatis nostris praepedientibus,
evenire solet, et praelati quantum debent dare vinum,
aut siceram, seu cervisiam, canonicis nequiverint,
praevideant eis potum ex diversis materiis confectum;
non autem murmurent, sed magis cum gratiarum
actione quod dari sibi potest accipiant, animadvertentes
Joannem Baptistam, qui nec vinum,
nec siceram, nec quid aliud quod potest inebriari,
bibit, quia ubi ebrietas fit, ibi flagitium atque peccatum
est; et hoc admonemus, ut clerus sobriam