PL 89, col. 1086

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

ubi regnat ebrietas [(Prov. XX, 1)]
. Alibi dicitur: Operarius
ebriosus non locupletabitur. Vinum et mulieres
apostatare quidem faciunt sapientes [(Eccl. XIX, 1,
2)]
. Et alibi: Diligentes semper se inebriari vino, noli
provocare in congregationem tuam [(Eccl. XXXI, 30)]
.
Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat, et vetus
Lex prohibet [(Levit. X, 9)] ; qui altari serviunt, vinum
et siceram non bibent. Sicera Hebraeo sermone
omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest:
quidquid inebriat, et statum mentis mutat,
fuge similiter ut vinum.
Qui cupis esse bonus, et vis dignoscere verum,
Ut mortis socium, sic mordax effuge vinum.
Nulla febris hominum major, quam vitreus humor:
Pro eo surdescunt aures, balbutit denique lingua.
Dic mihi, dici ebrie, vivis, an morte gravaris?
Pallidus ecce jaces, et sine mente quiescis;
Non bona, non mala, non dura, non mollia sentis
Cavete, fratres, in omnibus ebrietatem, quia magna
animi est subversio. Nam sicut ignis facile incendit
stupas, et leviores paleas, ita ebrietas corrumpit
animam, et dejicit eam in grande peccatum. Dominus
per prophetam ait: Vae illis qui mane surgunt
ad ebrietatem sectandam, et ad potandum vinum
usque ad vesperam [(Isai. V, 11)]
. Et in alio loco dicitur: Vae his qui potentes sunt ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem
[(Ibid., 22)]
.
Basilius dicit: Plurimi namque homines per vinum
maximam debilitatem corporis contraxerunt, nec
potuerunt consequi pristinam firmitatem. Ebriosus
putat se aliquid optimum agere, cum fuerit praecipitio
devolutus. Fratres charissimi, nolite vos inebriare,

nolite bibendo immoderate nomina vestra de coelo
delere. Sunt multi, quod pejus est, qui non solum
se inebriant, sed etiam alios adjurant, ut amplius
quod expedit bibant. O infelix qui hoc facis, non
tibi sufficit quod ipse peris, nisi adhuc insuper alios
perdas; non tibi sufficit quod ipse in illa ebrietate
incurris, adhuc et alios tecum trahis. Non sufficit
misero ebrioso in ebrietate seipsum mergere, nisi
et alios secum conetur involvere. Nolite, fratres,
nolite hoc malum facere; audite Apostolum dicentem: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt
[(I Cor.
VI, 10)]
. Ebrius enim nec patrem, nec matrem, nec
amicum, nec inimicum agnoscit; neque inter bona
et mala discernit, nec ignem, nec gladium timet:
sic falsi fratres et persecutores sunt qui Deum et

Ecclesiam quidem contemnunt, nec bona nec mala
discernunt, nec gladium praesentis vitae, nec ignem
gehennae futurae, metuunt. Quando homo ebrius
fuerit, cor suum et membra liberare non potest.
CAPUT LXIII.-- De clericis.
Itaque omnes qui in ecclesiastici ministerii gradibus
ordinati sunt, clerici generaliter nominantur.
Cleros autem vel clericos hinc appellatos doctores
nostri dicunt, quia Mathias sorte electus est, quem
primum per apostolos legimus ordinatum [(Act. I, 26)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.