PL 89, col. 1281

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

Imitantur autem illum qui sunt ex parte ejus. Inter
haec autem sciendum nobis est quia sunt nonnulli
qui in divitiis vel honoribus alios quidem praecellere
volunt, sed tamen eos quos ante ire non possunt
minime insequuntur: nonnulli vero tanta invidentiae
flamma adversus eos accenduntur, ut aequo animo
vel rectis oculis nequaquam illos respicere possint.
Hinc etiam exoritur homicidii meditatio, et nisi
effectus perpetrandi divinitus subtrahatur, aut occulte
veneni suffocatione, vel quolibet ingenio, aut
aperte isto materiali gladio vita perimitur. Quod
videlicet idcirco quidam peragunt, ut illis peremptis,
qualibet arte bona illorum vel honores injuste proripiant;
quidam vero non ut aliena lucra vel ministeria
assequantur, sed tantum ut illi quibus invident

eamdem amittant; quod si etiam illorum vitam exstinguere
nequeant, tenentur tamen jam homicidii rei
ex ipsa odii meditatione. Unde Joannes quoque in
Epistola sua dicit: Omnis qui odit fratrem suum homicida
est. Et scitis quia omnis homicida non habet
haereditatem in regno Christi et Dei [(Joan. III, 15)]
.
Ubi autem jugis odii meditatio insederit, nocendi
quoque malitia non deerit. Inquirit namque semper
infelix in quo viventem laedere possit, quem ut voluit
perimere funditus non potuit. Jungit semetipsum
amicitiis inimico vel causidico illius, cui fortassis
pridem nec eloqui volebat; et cum pro certo sciat
quod sine causa calumnia illum torqueat, non veretur
tamen, dum contra unum saevit, pro altero perjurium
vel falsum testimonium perpetrare, nec recordatur

illius sententiae qua dicitur: neque perjuri
regnum Dei possidebunt [(I Cor. XV, 5)]
. Et illud: Testis falsus non erit impunitus
[(Prov. XIX, 9)]
.
6.
Jam vero qualiter pauperes a divitibus opprimantur,
quibusve modis atque ingeniis laboribus suis fraudentur,
plenius vel illi qui agunt, vel illi qui patiuntur
sciunt, quam nos qui haec partim ex divinis voluminibus,
partim ex opprimentium erumpentibus foras nequissimis
machinationum signis addiscere quaerimus.
Alii namque, et maxime hujus saeculi principes, humana
tantum gratia quorumdam justitiam pravo
judicio subvertunt, ne judicium suorum animos
offendat; timent etiam seditionis causa temporalem
amittere honorem, nisi juxta ministrorum suorum
agant voluntatem. Derivant subtilitatis ingenio leges

quas vel ipsi vel alii promulgaverunt, ad aliud quod
ipsae non sonant, et tandiu calliditatum argumentis
insistunt, usquequo quod justum est quasi recte pervertant.
Ita namque praefatam edicti legem arte diabolica
rimantur, ut etiam repugnantem apertam justitiam
ad quod [ F. ad quem] voluerint iniquitatis errorem
inflectant. Quibus nimirum recte per Isaiam a
Domino dicitur: Vae qui dicitis malum bonum et bonum
malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes
amarum in dulce, et dulce in amarum [(Isa. V,
20)]
. Et de quibus rursum per eumdem prophetam
Dominus loquitur dicens: Vae qui condunt leges iniquas,
scribentes injustitiam. Scripserunt ut opprimerent
pauperes in judicio, et vim facerent causae humilium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.