PL 89, col. 1283

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

quid tibi judex omnium Deus dicit: Non facies violentiam
pauperi, quia pauper est; neque conteres egenum
in porta, quia Dominus judicabit causam ejus, et configet
eos qui confixerunt animam ejus [(Prov. XXII, 22)]
.
8.
At contra hi qui causam recti judicii praemio
non mutant, sed vendunt, nihil se tali in facto deliquisse
existimant; proponunt enim sibi quasdam
risui dignas fabulas, et dicunt: Causam cujuslibet
facere et munus non accipere angelicum est, facere
et accipere humanum est: non facere et accipere
diabolicum est. Quos ego interrogare studeo, utrum
hoc quod humanum dicunt, peccatum sit, an non?
Dicite, quaeso, si mandata Dei violare peccatum sit
an non sit? Et certe in verbis Dei, in lege divina
generaliter cunctis sub uno praecipitur: Non accipies

munera, quia munera excaecant oculos sapientum, et
mutant verba justorum [(Deut. XVI, 19)]
. Atque iterum: Juste quod justum est exsequeris
[(Ibid. 20)]
. Quomodo
enim juste quod justum est exsequitur, qui non
propter justitiam, sed propter pecuniam in judicio
rectam sententiam proferre videtur? Cur non videtis,
miseri, in quantum vestra desipiat locutio, qui
dum malorum angelorum facta verbo detestamini,
bonorumque dicta laudatis, operibus blasphematis?
Cur quod laudatis non imitamini, sicut quod vituperatis
detestamini! An forte nec ad bonorum angelorum
nec ad malorum pertinere numerum vos creditis,
qui nec illos, nec istos imitari conamini? Sed
nolite vos fallere, diabolicum est omnino quidquid a
praeceptis Dei videtur deviare. Quo contra de justo

judice recte alibi dicitur: Qui excutit manus suas ab
omni munere, iste in excelsis habitabit [(Isa. XXXV, 15)]
.
Ubi subaudiendum est, quia si is qui manus suas ab
omni munere excutit, in excelsis habitabit, qui hoc
non facit, non in excelsis coelorum, sed in inferioribus
terrae, quibus inferi declarantur, manebit. Ab
hac muneris acceptione immunem se Samuel ostendebat,
cum de principatu plebis Israeliticae dejectus
dicebat: Itaque conversatus coram vobis ab adolescentia
mea usque ad diem hanc, ecce praesto sum, loquimini
de me coram Domino, et coram christo ejus, si
de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud
hodie, restituamque vobis [(I Reg. XII, 2)]
. Et ne forte
is qui sine praemio donationis, legum justitias recte
defendit, sine divina recompensatione inops spiritualium

munerum existere crederetur, occurrit Dominus,
et propheta admonendo [admonente] repromittit
dicens: Quaerite judicium, subvenite oppresso,
judicate pupillo, defendite viduam, etc.; et si fuerint
peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si
fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt [(Isa. I, 17)]
.
Hinc per Salomonem inaestimabili pietatis
affectu loquitur et dicit: In judicando esto misericors
pupillis ut pater, et pro viro matri illorum, et eris velut
filius Altissimi obaudiens, et miserebitur tui magis quam
mater [(Eccli. IV, 10)]
. Sed tu o fornax succensa avaritiae
aestibus mens inflammata, magis stipulam quae
te succendat, quam abolitionem peccatorum, quae te
ab igne defendat inquiris. Quid est, quaeso, quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.