PL 89, col. 1305

Homilia in transfiguratione Domini (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Incipit homilia
Autberti presbyteri de lectione evangelica secundum
Matthaeum, qua Dominus in monte coram
tribus discipulis transfiguratus perhibetur.
In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Sunt
quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem,
donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum
et Joannem, etc. [(Matth. XVI, 28)] . Integrum refertur
Transfigurationis evangelium.
Explicit lectio evangelii secundum Matthaeum.
Incipit homilia ejusdem lectionis habita ad monachos
in monasterio S. Vincentii.
1.
Solet nonnunquam evenire, imo pene semper
evenit ut in domibus regum ac principum vasa aurea

vel argentea quilibet et vilis emundet atque despectus.
Quid autem sunt corda electorum in sancta
Ecclesia quam quaedam, ut ita dixerim, vasa regalia,
Paulo attestante, qui ait: In domo magna non solum
sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia:
et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam [(Rom. IX, 21)]
.
Si quis ergo se emundaverit
ab istis, erit vas in honorem sanctificatum et utile
Domino ad omne opus bonum paratum. Vos igitur,
fratres charissimi, vos estis vasa regis aeterni, qui
sacrae religionis cultu velut pretioso metallo fulgetis;
sed mementote quandiu hic vivitis, sine maculis vitiorum
esse nequaquam potestis. Unde et Joannes,
quem praecipue Dominus amavit, in Epistola sua ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos

seducimus, et veritas in nobis non est
[(I Joan. I, 8)]
.
Ne ergo vasa Dei rubigo delictorum consumat, necesse
est ut manus haec sanctae praedicationis quotidie
tergat: quod videlicet emundationis officium mihi
omnium servorum Dei indigno creditum fuisse nemo
vestrum ignorat. Sed quaeso, ne vos homuncii foeditas
offendat, dummodo qualibet occasione, de cordibus
vestris peccatorum sordes abstergat. Lectionem
itaque sancti Evangelii, qua Dominus noster coram
tribus discipulis in monte transfiguratus perhibetur,
exponendam assumo, et ejus, prout possum, secretorum
arcana discutio; non quo et ante me enodata
non fuerit, sed quo aliquid de ea quod necdum fuerit
dictum, mihi ad dicendum fuerit reservatum. Sicut
igitur nunc vestra fraternitas audivit, priusquam

Redemptor noster transfigurandus montem ascenderet,
dixit ad apostolos: Sunt de hic stantibus, qui
non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis
venientem in regno suo [(Matth. XVI, 28)]
. Quod quidam
tractatorum de statu Ecclesiae post modicum futuro
dictum intellexit. Sed sequens lectionis decursus
declarat hoc Dominum de sua transformatione dixisse,
cum Evangelista subjunxit:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.