PL 89, col. 1329

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

adnectimus, ut a tali deinceps seditione et pastor
et grex alieni existant. Quia etsi nequaquam eos per
hoc factum, utpote incipientes poenitere, damnandos
affirmare audemus, cum scilicet pastor zeli fervore,
et grex pusillanimitate erraverit; tantum [ F. tamen]
incertum est utrum eos haec judicii sententia ad plenum
hujus reatus crimine mundaverit, an etiam
purgatorii post mortem supplicio ignis fuerint
absoluti. Obiit autem Taso praedictus Pater III Id.
Januarias, anno dominicae incarnationis septingentesimo
vigesimo nono, indictione 11 [ L., 12].
Fratri praelatus poenam Taso fertque reatus
Annis post octo migrans, cui cesserat ordo:
Quem sequitur fratrum numerus sub peste necatus.
17.
Succedunt praeterea post hujus discriminis
luem, ut assolet, laeta quaedam atque jucunda, cum

superstes Tato loco paternitatis succedit. Hic denique
virtutum omnium matre plenus exstitit charitate,
in animabus colligendis studiosissimus, zelo
Dei ferventissimus, pietate uberrimus, discretione
cautissimus: quique veluti mater super filios, sic
semper sollicitus fuit super subjectos, semetipsum
in laboribus durissime exercens, gregi ut pater parcens;
inter mites mitior existens, inter elatos zelum
districtionis exercens. Fertur etiam ex quo ad
monachi habitum venit, nequaquam balneis usum
fuisse, nunquam caput lavisse, nunquam novaculam
super caput aut barbam duxisse: et, quod
his difficilius est, diebus opere manuum insudans,
noctibus vigiliis perpetuis vacans; loricae onus ad
carnem gestans, quousque virtus corporis praevaleret,

non deposuisse. Cum vero defessis ac fatigatis
jam membris hanc ferre non posset, circulum sibi
ex eadem occulte fieri praecepit, quem et usque
ad diem obitus sui gestavit. Hunc asserunt lectisternia
refugisse. Fertur et hebdomadam jejunio
peregisse. His enim ac caeteris virtutibus repletus ad
finem usque perdurans, consummatus obiit in pace
111 Idus Decembris, ind. vero 6 [ L., 7], felici gaudio
laetus, anno incarn. dominicae septingentesimo trigesimo
nono.
Hic prius abjectus, fit postea pastor honestus
Undenis actis, postquam Taso praefuit, annis.
Ad finem durans explevit tempora longa,
Qui fuerat magnus studiis, opibus quoque largus.
18.
Haec de his dixisse sufficiant, quorum nos

exempla ac facta praeclara de saeculi turbine ad hanc
quietem perduxerunt. Sed horum aspicientes fervorem,
cogit nos gemitus aliquid dicere de nostrae
conversationis tepore, et quanquam meipsum primo
ferire loquendo pertimescam, tamen ea in quibus
jaceo, et mihi similes jacere cognosco, enarrare vitia
sublato pudore non erubescam. Fortassis enim per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.