PL 89, col. 1331
Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
[(Apoc. XII, 10)] ;
et, Qui irascitur fratri suo,
reus erit judicio [(Matth. V, 22)]
; et, Vae qui scandalizaverit
unum de pusillis istis qui in me credunt [(Ibid.
XVIII, 6)]
. Tot enim mortibus digni sumus, quot his
malis exemplis scandalizamus. Sed nos, o dilectissimi
fratres, superiorum pauperum, quorum mentionem
feci, exempla attendamus, ne in vacuum currere
videamur: omni nisu, omni conamine, omni
virtute desudemus, ut ab his quae dixi praecipitiis
educti, per iter sanctorum incedere valeamus. Si
enim unum in nobis bonum perfecte adesset, tot
enumerata mala nequaquam inessent. Et quod est
hoc bonum, nisi mandatum novum? Mandatum novum,
inquit Dominus, do vobis, ut diligatis invicem [(Joan. XIII, 34)]
;
et, In hoc cognoscent omnes, quia
mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.
Qui enim diligit, ait Apostolus, legem implevit [(Rom. XIII, 8)]
;
et, Plenitudo legis est dilectio [(Ibid.
10)]
. Ego autem dico quia qui fratrem diligit, nequaquam
detrahit, sed corrigit; qui vero detrahit,
non diligit: qui autem non diligit, docente Joanne,
manet in morte [(I Joan. III, 14)] . Si, inquam, radix
hujus dilectionis esset in nobis, omnia virtutum