PL 9, col. 281

Tractatus super psalmos (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

esse, atque finire. Neque unum est, modum sumere,
atque moderari: quorum aliud interius modum accipit,
aliud exterius quodam ambitu suo objectuque
moderatur. Non enim ita in profundum demersa est
terra, aut in latitudinem extensa, aut prolata in altum
est, ut non undique secus aut circumfusae aut
subjacentis sibi naturae contineatur objectu. Hanc
enim infernae vastitudinis demersa et immensa
abyssus sustentat: hanc circumfusi et superni aeris
spiritus inumbrat atque ambit. Quod autem subjecta
sibi abysso suspensa sit, propheta testatur dicens: Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit
illam
[(Psal. XXIII, 2)]
. Et rursum: Qui firmavit
terram super aquas [(Ps. CXXXV, 6)]
. Et hanc immensam
atque infinitam vastitatem abyssum Scriptura solita

est nuncupare, cum Jona intra cetum orante
dicitur: Abyssus multa circumfudit me [(Jonae II, 6)]
. 50
Atque haec quidem infinita immensitas, quae
secundum verbi proprietatem in abysso significari
intelligitur, spiritali et divinae substantiae est circumscripta
virtute, secundum illud Apostoli: Quoniam
omnia in ipso et per ipsum, ipsi gloria in secula seculorum [(Rom. XI, 36)]
. Esse autem hujus infernae
regionis vastaeque abyssi incolas plures, beati Joannis
Apocalypsi docemur [(Apoc. V, 3. 4)] . Cum nullus,
neque in coelo, neque supra terram, neque infra terram
obsignatum librum dignus est repertus aperire.
Non utique de mortuis et in terram sepultis significare
intelligitur: cum ad tertii incolatus demonstrationem,
non qui intra terram, sed qui infra terram;

neque qui mortui sunt, sed qui vivunt, ullum in se resignandi libri habuerint auctorem. Cum ergo
possessio terrae finium Domino donatur, non tam
terra donatur, quam ea quibus terra finitur. Terrae
enim terminos, quibus terra ipsa determinatur, accepit.
33.
Quid Christo donatum, ex Apostolo exponitur.
--Cujus rei sacramentum omne beatus apostolus
Paulus (quippe cujus ore Christus de se est locutus)
exposuit dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam
existimavit se esse aequalem Deo, sed se exinanivit
formam servi accipiens, in similitudine hominis
constitutus, et habitu repertus ut homo: humiliavit
se factus obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit

illi nomen quod est super omne nomen, ut in
nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium terrestrium
et infernorum, et omnis lingua confiteatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.