PL 9, col. 934

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

eos beatitudine muneratur, quibus omnia pro Christo
pati pronus affectus est: quia ipse justitia
est. His igitur et regnum reservatur, et merces 682
in coelo copiosa promittitur, qui in contemptu saeculi
pauperes spiritu, et damnis rerum praesentium
jacturisque probrosi, et adversus maledicta hominum
coelestis justitiae confessores, ac deinceps gloriosi
promissorum Dei martyres, omnem vitae usum
testimonio aeternitatis ejus impenderint.
10.
Sal terrae apostoli. -- Vos estis sal terrae. Quod
si sal infatuatum fuerit: ad nihilum valet id quod
salietur [(Matth. V, 12)]
. Sal, ut arbitror, terrae nullum
est: quomodo ergo apostolos sal terrae nuncupavit?
Sed proprietas est quaerenda dictorum, quam et
apostolorum officium, et ipsius salis natura monstrabit.

Sal est in se uno continens aquae et ignis
elementum; et hoc ex duobus est unum. Hic igitur
in unum usum humani generis effectus, incorruptionem
corporibus quibus fuerit adspersus
impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimus
est. Apostoli autem sunt rerum coelestium
praedicatores, et aeternitatis velut satores: immortalitatem
omnibus corporibus, quibus eorum sermo
adspersus fuerit, conserentes, atque, ut Joannes
superius testis est, sacramento aquae ignisque perfecti.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.