PL 9, col. 936

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

intra se tantum receptans, certum modum dimensae
observantiae continebat; nunc tamen fructu omni,
adveniente se, vacua sit, non tamen adhuc potens
luminis occulendi. Atque ideo jam lucerna
Christi non recondenda sub modio est, neque operimento
occultanda Synagogae: sed in ligni passione
suspensa, lumen aeternum est in Ecclesia habitantibus
praebitura. Pari etiam fulgere apostolos
monet lumine [(Matth. V, 16)] ; ut admiratione operis
eorum Deo laus impertiatur: non quod ab hominibus
oporteat gloriam quaerere, quia omnia in honorem
Dei sunt agenda; sed ut, dissimulantibus licet
nobis, opus nostrum his inter quos vivimus eluceat.
14.
Lex Christi praenuntia. -- Nolite putare quoniam
veni dissolvere legem aut prophetas: non veni

dissolvere, sed adimplere [(Ibid. 17)]
. Virtus et potestas
verborum coelestium grandia in se momenta
complexa sunt. Lex enim operum posita est,
et omnia in fidem eorum, quae in Christo erant revelanda,
conclusit: cujus et doctrina et passio grande
et profundum est paternae voluntatis arbitrium. Lex
autem sub velamento verborum spiritalium nativitatem
Domini nostri Jesu Christi, et corporalitatem,
et passionem, et resurrectionem locuta est: atque
id ita jam ante tempora saecularia in aetatis nostrae
tempus esse dispositum, frequens et prophetica et
apostolica auctoritas est. Igitur post jejunium dierum
quadraginta, satanas tantis suspicionibus anxius,
usque ad tentandi erupit audaciam: ingens in Jesu
pertimescens coelestis molitionis arcanum. Jesus

enim Domino nostro nomen ex corpore est. Itaque
et 684 corporalitas ejus et passio, voluntas Dei et
salus saeculi est: et ultra humani sermonis eloquium
est, Deum ex Deo, Filium ex Patris substantia atque
intra Patris substantiam consistentem, primum in
hominem corporatum, dehinc morti hominis conditione
subjectum, postremo post triduum in vitam ex
morte redeuntem, consociatam Spiritus et substantiae
suae aeternitati materiem ad coelum assumpti
corporis retulisse.
15.
Qui a Christo impleta. Crux Christi non erusbescenda.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.