PL 9, col. 946

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

--Sed
quia corruptus circa futurorum curam infidelium
sensus est, calumniantium quae in resurrectione corporum
species sit futura, quae in substantiam
aeternitatis alimonia; et cum ex difficultatibus quaestionum
inutilium, quaedam utendarum praesentium
voluptatum ratio quaesita est, inutili metu circa
Dei reverentiam demorantes, in saeculi gaudia transeunt;
atque ita est, ut duobus dominis unius infidele
servitium sit: igitur ex summo pietatis affectu, gravissimo
diffidentiae periculo ante praedicto, ita
admonet: Nonne anima pluris est quam esca, et corpus
pluris est quam vestimentum [(Ibid. 25)]
? In dictis
Dei veritas est, et rerum creandarum efficientia omnis
in verbo est. Ita nec quod spopondit ambiguum

est, nec inefficax 692 quod locutus est. Nihil est
quod non in substantia sua et creatione corporeum
sit: et omnium, sive in coelo sive in terra,
sive visibilium sive invisibilium, elementa formata
sunt. Nam et animarum species, sive obtinentium
corpora, sive corporibus exsulantium, corpoream
tamen naturae suae substantiam sortiuntur; quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.