PL 90, col. 1118

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
Ubi autem idem Spiritus requiescat, Dominus per
prophetam indicat dicens: Super quem requiescit
Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem
sermones meos?
Libet adhuc per propositum solis mysterium
ascendere, et illa evangelica verba considerare: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Omnes namque serenam aciem
habentes intueri aliquo modo, quantum reverberatus
visus permittit, possunt, quia ipse solis splendor,
qui terram totam ambit, nunquam solem relinquit,
sed in illo semper est lumen de lumine micans.
Si tanta facultas in creatura oculis corporalibus
videri potest, multo magis in creatore et omnipotente
Deo inesse credenda est. Sicut namque solis
splendor semper in eodem sole est, et quorsum
micando tendat, semper apud eum perseverat: ita
semper in principio, id est, in parte erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum; semper scilicet Dei Filius

in Patre manens, semper Deus de Deo, lumen de
lumine splendens. Sed nec ipsa rotunda species solis
a mysterio vacare videtur. Omne enim rotundum
nec finem habet, nec initium. Idem de Deo omnipotente
credere edocemur; quia dum illo nihil superius,
nihil inferius, nihil latius invenitur, nullo termino
concluditur. Prolato itaque illo quod in solo
tantummodo reperitur sanctae Trinitatis mysterio,
libet adhuc duo proferre, ut hi qui subtilia quaeque
de sanctae Trinitatis fide dicta vel scripta nequeunt
intelligere, doceantur in quibusdam elementis eamdem
fidem investigare. In aqua igitur, quam tribus
personis appellare solemus, dicentes ille fons, ille
rivus, illud stagnum, trinitas, sed unius elementi
substantia inesse comprobatur. Licet enim in personis
fons et rivus atque stagnum differant, in una
tamen substantia conveniunt. Ubi quiddam quod et
de sole dixi, potest inveniri. Nullus denique rivus
absque fontis sui substantia defluit, quousque fons

ebulliendo subsistit. Caeterum si fons exsiccatur, et
fontis persona privatur. Sed et stagnum satis convenit
personae Spiritus sancti, quoniam sicut fons
et rivus in stagnum confluentes, unius elementi
substantiam habent, ita et Pater et Filius in unitate
Spiritus sancti convenientes, unum sunt, et unam
substantiam efficiunt. In accensa quoque candela inveniri
potest (ut reor) idem sanctae Trinitatis mysterium.
Nam cum ardens elementis constet tribus,
id est, stuppa, cera, igne, personarum trium figuram
tenet, sed unam substantiam. Et sicut nulla
candelae utilitas in stuppae et cerae confectione absque
incensione erit, ita etiam illi qui in Patrem et
Filium credens, Spiritus sancti ignem ab eis separat,
nil proderit hujusmodi fides. His igitur exemplis
de sancta Trinitate prolatis, quae, ut arbitror, omnibus
plana sunt, jam cupio alia exempla ad moralem
sensum pertinentia sparsim colligere, primo quidem
de parabolis quibusdam, quae in Evangelio

ipsius Domini nostri ore leguntur prolatae: per has
scilicet clericos specialiter admonens, ut tantae doctrinae
verba legentes vel audientes, mentem aliquatenus
ab illecebris et pompis saecularibus retrahant.
Deinde vero ex variis rebus quae in hoc saeculo
per visum vel auditum tam a laicis quam clericis
sentiri possunt, ut apium defloratio in variis locis,
ut immensus solis splendor, ut ornatus et pulchritudo
facturae, ipsaque vilitas quae in humana
natura consistit, ut facultas et difficultas operandi
in quibusdam temporibus, ut necessitas quotidiani
esus, ut abundantia et penuria substantiae victualis.
Ex his ergo omnibus laicos specialiter admonendos
esse decerno, quia si semel eis quid significent reseratur,
postea coram Deo nullam habent excusationem
pro ignorantia litterarum, dum quotidie ab
his quae possident et cum quibus versantur ad Creatoris
notitiam instruantur.
Sed his interim omissis, ad clericos, quos per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.