PL 90, col. 1125
De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
corporalis, credenda est etiam eodem modo provenire
sanitas spiritualis. Omnis namque decor carnalis
facile humana corda illicit ad elationem, sed vilitas
reprimit ad humilitatem. Ideoque placuit Deo ut
hominem qui in maximum superbiae languorem ex
conditionis suae decore incurrit, imposita sibi causa
remedii aliqua vilitate, perduceret ad humilitatis sanitatem.
Sanitas enim spiritualis non nisi remedio
acquiritur humilitatis, humilitas autem humana non
obtinetur nisi contritione aliqua.
Ex quibus omnibus aperte potestis intelligere quia,
ut scriptum est, fidelis Dominus in omnibus verbis
suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui talibus
remediis superbiam humanam praevidit esse reprimendam,
quique remedia spiritualia, quae multis
sunt incognita, ex corporalibus figuris et exemplis,
quae omnibus pene sunt nota, docet esse quaerenda.
Sed satis hinc dictum, jam progrediamur et ultra, ad
ea scilicet quae posthaec proxime dicenda proposuimus.
Illud enim propositus ordo exigit, ut jam dicamus
vobis quid significet varietas temporum, quae
aliquando congrua sunt ad quaelibet operanda, ut
ver, aestas, autumnus; nunc vero incongrua, ut
hiems. Tria namque priora in quibus facilius operari
possumus, significant omne praesentis vitae tempus
ad obtinendam veniam concessum. De quo et
Apostolus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce
nunc dies salutis. Hiems autem, quae maxime inepta
est ad operandum, significat extremi judicii tempus,
quod nulla fructuosae poenitentiae opera exerceri possunt.
Unde et Dominus in Evangelio admonet dicens: Orate ne fuga vestra fiat hieme vel sabbato.
Quasi diceret:
Estote semper solliciti, ne concessum tempus
veniae perdentes, tunc cum nullus locus est veniae,
eam frustra quaeratis. Eumdem quoque sensum alibi
apertius profert dicens: Vigilate itaque omni tempore
orantes, ut digni habeamini fugere quae ventura sunt
vobis. Pro ejusdem temporis cura adhibenda Esaias
propheta admonet dicens: Quaerite Dominum, dum
inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Quasi
enim procul aberit, cum nullius peccatoris preces
exaudit. Sabbatum autem quod additum est hiemi,
quia apud Judaeos festivus est dies, quo homines
quam maxime gaudere solent, significat otium quodlibet
inutile, vel tempus incongruae laetitiae. Quamobrem
Dominus admonet ne in sabbato fuga nostra
fiat, hoc est, ne in praesentis vitae deliciis positi, futura
gaudia postponamus.
Quia igitur audistis per hiemem quibusdam laboribus
incongruam judicii extremi tempus praesignari,
attendite quod modo faciendum sit vobis,
dum bene possitis, et vitae lumen habetis. Neque
enim vobis excusatio restat ulla pro litterarum ignorantia,
cum, in hieme, notissima legere valeatis quae
sunt vobis facienda. Deinde vero dicendum quid
quotidiani esus necessitas vobis innuat agendum.
Undique enim illos flores habetis, ex quibus alicujus
aedificationis mel colligere valetis. Quod ergo cogimur
quotidie corpus reficere, ut robustiores simus
ad quaeque corporalia studia, significat nobis quotidie
opus esse refici cibo spirituali, id est doctrina
coelesti, ne deficiamus in labore, quem jugiter sustinere
debemus, et pro servitute divina, et pro peccatorum
nostrorum indulgentia. Nisi enim Deus omnipotens
cum refectione carnali spiritualem vellet