PL 90, col. 1133
Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
id est, consimiles, scilicet, in partes carnis et ossa,
homiomera autem in humores, melancholiam, etc.,
humores autem in elementa, id est, in simplas et
minimas particulas. Cujus divisionis pars actu, pars
sola ratione et cogitatione fieri potest. Corpus enim
humanum in membra, membra in homiomera, actu
dividere potest, sed homiomera in humores, humores
in elementa solus intellectus dividere potest,
quia, ut ait Boetius in commento super Porphyrium,
vis est intellectus conjuncta dividere, et divisa conjungere.
Sed quaeret aliquis ubi sunt elementa. Nos
dicimus in compositione humani corporis et aliorum,
sicut littera in compositione syllabae, et si non
per se. Sed quidam sunt qui, ut rustici, nesciunt aliquid
esse, nisi sensu illud possint comprehendere,
quia animal non percipit quae sunt spiritus, cum sapienti
plus inquirenda sint insensibilia quam sensibilia.
Cum ergo simplae et minimae particulae sint
elementa, quae sunt frigidae et siccae, dicuntur terra;
quae frigidae et humidae, aqua; quae calidae et humidae,
aer; quae calidae et siccae, ignis. Cum autem
haec quatuor quae videntur ex illis composita sint, illud
de his in quo duae particulae frigidae et siccae
dominantur, nomine illarum dicitur terra; in quo
frigidae et humidae, aqua; in quo calidae et humidae,
aer; in quo calidae et siccae, ignis. Si ergo illis digna
velimus imponere nomina particulas praedictas, dicamus
elementa ista quatuor, quae videntur, elementa.
Sunt quidam qui neque philosophorum scripta,
nec physicorum unquam legerunt, ex superbia
ab aliquo discere dedignantes, ex arrogantia quae
nesciunt contingentes, nonnihil dicere videantur;
dicunt esse istorum quatuor, quae videntur qualitates:
calorem, frigiditatem, humiditatem, siccitatem.
Sed istis physicam velut et partem pede detrahentibus,
reclamat eodem ore Platonis, vocantes elementa
materias, cum nullae qualitates materia alicujus
esse possint. Est enim materia quae accepta forma
transit in aliud. Reclamat item ore illius philosophi,
qui in Isagogis suis ait aliud esse elementa, aliud
eorum commistiones, quae sunt calidae et siccae, et
sic de aliis. Iterum reclamat ore Macrobii dicentis:
« Cum in singulis elementis diversae essent qualitates,
talem unicuique dedit, ut in eo cui adhaeret,
cognatam et similem reperiret, ut aqua cum terra
frigiditatem, aer cum aqua humiditatem, ignis cum
aere calorem. » Vide ubi dixit elementa non esse
qualitates, sed qualitates in elementis. Si ergo quod
alicui inest diversum est ab eo cui inest, non est
ipsum quod est ipsum cui inest. Sunt alii qui dicunt
ista quae videntur esse elementa, auctoritate
Juvenalis hoc probantes, qui de gulosis ait: « Gustus
per omnia elementa quaerunt, in terra venationes,
in aqua pisces, in aere aves. » Quae sententia quia
vera est, nec sententiae philosophorum contraria,
qualiter cum ista stare possit exponam. Philosophus
igitur tanquam physicus de naturis corporum
tractans, simplas illarum et minimas particulas elementa
quasi prima principia vocavit. Philosophi
vero de creatione mundi agentes, non de singulorum
corporum naturis, ista quatuor quae videntur
elementa mundi esse dixerunt, quae ex istis constant;
et ista primum creata sunt, deinde ex his ut
ex elementis caetera omnia facta sunt, ut in sequentibus
ostenditur. Nulla est ergo inter eos contrarietas.
Sed dicunt contra: Nullum istorum elementum
est, quia nullum est eorum quod ex quatuor elementis
factum non sit. Quod sic probant: in terra
est aliquid de aqua, quia aliquid humiditatis videmus
exire. In eadem est aliquid aeris, quod probat
fumus inde evaporans, et aliquid caloris, quod tactu
percipimus. Similiter de aliis probant hoc idem
auctoritate Platonis dicentis: « Cum terra transeat
in aquam, et aqua in terram, quare magis dicatur
aqua quam terra. » Nos vero contradicimus in unoquoque
illorum de aliis aliquid esse, nec tamen ea
inde esse facta, quia non substantialiter, sed accidentaliter