PL 90, col. 1135
Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
duraret. Similiter si solum aera, habet enim commune
subtilitatem et mobilitatem cum igne, cum
terra obtusitatem. Sed dicet aliquis: Et si unum
istorum non sufficit, potuit tamen Deus facere aliud
quod sufficeret. Ad quod dicimus, nos non ponere
terminum divinae potentiae, sed dicimus nullum de
his quae sunt potuisse sufficere, nec juxta rerum
posse esse aliquid quod sufficeret. Ostenso igitur
quod unum de istis solum non sufficeret, quod nullum
aliud quod ad hoc sufficeret esse non posset,
aperiamus. Cum igitur inter aliqua duo duae sunt
contrariae qualitates, quia binarius in duo aequa dividi
non potest, aliquid inter illa poni potest, quod
unam ab unoquoque proprietatem recipiens, inter
illa sufficiat, ut cum terra et aer duas contrarias
habeant qualitates. Est enim terra frigida et sicca,
aer calidus et humidus, aqua habens commune cum
terra frigiditatem, cum aere humiditatem, inter illa
sola sufficit. Similiter ignis et aqua contrarias habent
qualitates, est quippe ignis calidus et siccus, aqua
frigida et humida. Sed quia aer habet commune
cum aqua humiditatem, cum igne calorem, inter
utrumque solus sufficit. Si vero inter aliqua sunt tres
contrariae qualitates, sicut nec ternarius in duo aequa
dividi potest, nec medium quod ad ea aequaliter se
habeat, potest inveniri. Oportet enim quod de uno
accipiat unam, duas de altero, sic enim nec aliter
potest in integrum dividi ternarius.
Qualitas vero per media non dividitur, non ergo
inter ea potest esse medium, nisi participans una et
duabus. Iterum dicet aliquis: Et si secundum hanc
syzygiam in tribus qualitatibus unum medium, quod
ab utroque unam acciperet, esse non potuit, secundum
illam quae fit in duabus, illud habere potuerunt.
Si enim inter ignem et aquam est aer, qui una
unius, altera alterius participat, quare inter ignem
et terram in syzygia duarum qualitatum unum medium,
quod ab utroque unam acciperet, esse non
potuit? Est enim calidus et siccus, terra frigida et
sicca. Nos vero dicimus, nec secundum hunc medium
fuisse necessarium, cum in aliquo conveniant,
sed in siccitate nec esse potuit. Si enim aliquod tale
medium esset, quod ab utroque aliquid acciperet,
vel acciperet ab igne calorem, a terra siccitatem,
idemque esset quod ignis, vel a terra siccitatem,
idemque esset quod ignis, vel a terra frigiditatem,
ab igne siccitatem, et sic idem esset quod terra, vel
ab igne calorem, a terra frigiditatem, praeter haec
(ut opinor) nihil potest confingi. Sed impossibile
est aliquid esse calidum et frigidum. Cum enim sint
quatuor elementa et quatuor illorum complexiones,
inde fiunt sex complexiones, quarum quatuor sunt
possibiles, duae impossibiles. Sunt autem quatuor
possibiles, calidum et siccum, calidum et humidum,