PL 90, col. 306

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

diligentius positione stellarum, fatum ejus qui nascitur
quasi absque errore deprehendant. Quae quia
vana, et a nostra fide aliena est observatio, neglecta
ea videamus potius quo, Apostolus ad celeritatem
resurrectionis intimandam hujusmodi temporis vocabulo
utitur, dicens: Omnes quidem resurgemus,
sed non omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi,
in novissima tuba. Nec praetereundum est, quia etsi
calculatores necessario discernant, plurimi tamen
scriptores indifferenter brevissimum illud temporis
spatium, quo palpebra oculi nostri moveri potest,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.