PL 90, col. 310

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

cognoverunt, et ab iis qui possunt facillime advertere
quod eo tempore quo nox apud nos est, eas partes
mundi praesentia lucis illustret, per quas sol ab occasu
in ortum redit, ac per hoc omnibus XXIV horis
non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi
noctem. » Et paulo post, commemorata Ecclesiastis
sententia de sole: « Australis ergo pars, inquit, cum
habet solem, nobis dies est, dum autem partem
Aquilonis circumiens pervehitur, nobis nox est: non
tamen in alia parte est dies, nisi ubi praesentia solis
est; nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est,
ut credamus solem mari se immergere, atque inde
lotum ex alia parte mane surgere. Quanquam si ita
esset, abyssus ipsa praesentia solis illustraretur, atque
ibi esset dies; posset enim et aquas illuminare, quando

ab eis non possit exstingui. Sed hoc monstrosum est
suspicari. Ante vero solis creationem primitivae lucis
circuitu, quod nunc per solem fit, agebatur: primo
quidem secundoque die aquas abyssi, quae omnem
terram texerant; tertia vero aere vacuum sua circumvagatione
lustrantis. » Sunt etenim quidam Patrum
qui in eo quod scriptum est: In principio creavit
Deus coelum et terram, terra autem erat inanis et
vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi, informem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.