PL 90, col. 312

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

Sed et Basilius Caesareae Cappadociae episcopus, qui
in quarto ejusdem operis libro: « Congregentur,
inquit, aquae, ut appareat arida. Velamentum subducitur,
ut conspicua fieret quae interim non videbatur. »
Hieronymus quoque sacrae historiae doctissimus
interpres, in expositione propheticae sententiae,
qua dictum est: Qui dicebas in corde tuo: In coelum
ascendam, super sidera coeli exaltabo solium meum,
meminit coeli superioris, ita scribens: « Vel antequam
de coelo corrueret, ista dicebat, vel postquam de
coelo corruit? Si adhuc in coelo positus, quomodo
dicit, Ascendam in coelum? Sed quia legimus Coelum
coeli Domino, cum esset in coelo, id est, firmamento,
in coelum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere,
non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam

de coelo corruit, ista loquitur verba arrogantiae,
debemus intelligere, qui nec praecipitatus quiescat,
sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra,
sed super astra Dei sit. » Quantum ergo nobis vestigia
Patrum sequentibus conjicere datur, cum diceret
Deus Fiat lux, mox tenebrae quae abyssum texerant
abierunt, et lux ab Oriente medias inter undas emergens,
cunctam terrae superficiem operuit latitudine
sui fulgoris, boreales simul australesque, necnon et
occiduas oras attingens; paulatimque se completo
diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando
subiit, atque aurora procedente, diem secundum
tertiumque simili ordine complevit, hoc tantum a
solari luce differens, quod caloris fotu carebat; et quia
sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.