PL 90, col. 314

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

esse decrevit, eadem in Evangelio totius diei
tempus a vespere inchoari, et consummari sanxit in
vesperam, quia qui in exordio mundi prius lucem
vocavit diem, deinde tenebras noctem, ipse in fine
saeculorum primo noctem gloria suae resurrectionis
illustravit, et sic diem se discipulis ostendendo consecravit:
quos etiam, vespera procedente, convescendo,
et se palpandum offerendo, spiritus quoque sancti
gratiam tribuendo, plenius suae resurrectionis fide
confirmavit. Et quia tunc post creatam lucem factum
est vespere et mane dies unus, nunc autem vespera
Sabbati lucescit in prima Sabbati, ipsa mutatio
temporis nos quoque a paradisi quondam lumine
translatos in convallem lacrymarum, jam modo a
peccatorum tenebris ad coeleste gaudium transferendos

esse designat. Neque enim aliter quam nocte diei
praeposita potest explicari quod Dominus in exemplum
Jonae tres dies et tres noctes in corde terrae
fuerit: ubi synecdochic ῶs, si diei Parasceves partem,
qua sepultus est, cum praeterita nocte, pro nocte ac
die accipies, hoc est pro toto die Sabbati noctem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.