PL 90, col. 317

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

Quo sane in loco primus seculi dies sit, nonnulli
quaerentes, VIII Kalendarum Aprilium, alii XII Kalendarum
supradictarum die magis adnotandum putarunt,
uno utrique, hoc est, aequinoctii argumento
nitentes, quasi rationi congruat ut quia Deus aequis
in principio partibus lucem tenebrasque diviserit, ibi
praecipue tunc caput mundi, ubi nunc aequinoctium
fieri credatur; bene quidem inquirentes, sed non plene
quae dicerent providentes, multo utique peritius
acturi, si tempus aequinoctii non primo diei quo lux,
sed quarto quo luminaria sunt facta, potius adsignarent;
ibi namque temporis initium statuit, qui luminaribus
conditis dixit: Ut sint in signa, et tempora,

et dies, et annos. Nam praecedens triduum, ut omnibus
visum est, absque ullis horarum dimensionibus, utpote
necdum factis sideribus, aequali lance lumen
tenebrasque pendebat; et quarto demum mane sol a
medio procedens Orientis, horis umbratim suas per
lineas currentibus, aequinoctium quod annuatim servaretur
inchoavit, positus videlicet cum primo terris
oriretur in eo coeli loco quem philosophi quartam
partem Arietis appellant, eumdemque peracto annuo
circuitu, post dies CCCLXV et sex horas repetiturus,
cujus argumento quadrantis efficitur ut ipse vernalis
aequinoctii punctus modo mane, modo meridie, modo
vespere, modo medio noctis occurrat, luna e contrario
vespere plenissima; neque enim quid imperfectum
Creator aequissimus instituit, stellis una fulgentibus,
ac medio apparens Orientis, quartam partem librae,

qua aequinoctium autumnale adseverant, tenuit, initiumque
paschae suo consecravit exortu. Neque enim
alia servandae paschae regula est, quam ut aequinoctium
vernale plenilunio succedente perficiatur; at si
vel uno die plenitudo lunae praecesserit aequinoctium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.