PL 92, col. 137
In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne
non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis
increpavit dicens: Genimina viperarum,
quis vobis demonstravit fugere a ventura ira [(Matth.
XXIII)]
? Zonam pelliceam habebat circa lumbos suos,
quia carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis,
quod eorum esse proprium qui sunt Jesu
Christi, Apostolo attestante, didicimus. Locustas et
mel silvestre edebat, quia dulce quidem sapiebat turbis
praedicatio ejus, existimante populo et cogitantibus
omnibus in cordibus suis de eo ne forte ipse
esset Christus. Sed ocius finem sortita est illa opinio,
intelligentibus ejus auditoribus quod non ipse
Christus, sed praecursor et propheta esset Christi. In
melle etenim dulcedo, in locustis est alacer volatus,
sed cito deciduus.
Et praedicabat dicens: Veniet fortior, etc. Mos apud
veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere
uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret,
qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret.
Quid ergo inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae
sponsus apparuit? De quo et idem Joannes dicit: Qui habet sponsam sponsus est
[(Joan. III)]
. Sed quia
Joannem homines Christum esse putaverunt, quod
idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendam
corrigiam ejus calceamenti denuntiat. Ac si
aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare
non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non
usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis
enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus
fiant? Incarnatus vero Dominus veniens quasi
calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina
nostrae corruptionis assumpsit. Sed hujus incarnationis
mysterium humanus oculus penetrare non
sufficit. Investigari enim nullatenus potest quomodo
corporatur Verbum, quomodo summus et vivificator
Spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is
qui initium non habet et existit concipitur. Corrigia
ergo calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque
solvere corrigiam calceamenti ejus non valet,
quia incarnationis mysterium nec ipse investigare
sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu
sancto.
Non quidem adhuc Joannes Dominum
manifeste Deum aut Dei esse Filium, sed tantum
virum se fortiorem praedicat. Non enim rudes adhuc
auditores tanti capiebant arcana sacramenti, quod
Filius Dei aeternus homine assumpto ex Virgine denuo
natus esset in mundo, sed paulatim, per agnitionem
glorificatae humanitatis, introducendi erant
ad fidem divinae aeternitatis. Quibus tamen quasi
latenter quodam modo ac velato sermone Deum
hunc esse verum declarat, dum eum Spiritu sancto
baptizaturum esse confirmat. Cui enim dubium,
nullum posse alium gratiam sancti Spiritus, nisi
Deum dare? Tempore autem procedente cum capaciores
jam ad intelligendum eosdem suos videret
auditores, etiam Filium Dei illum aperte praedicavit,
dicens: Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi
dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et