PL 92, col. 139

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

corde et corpore servaverit, mox solutus carne
regna possit intrare coelestia. Alioqui quomodo tunc
aperirentur Domino coeli, qui cum homo fieret et
habitaret nobiscum in terra, coelum pariter divina
potentia continebat et terram? Sed et hoc quod vox
paterna de coelis innotuit: Tu es Filius meus dilectus,
in te complacui, non ipse Filius quod nesciebat
docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur:
Ipsum videlicet qui baptizandus cum aliis venit
ad Joannem homo, verum esse Dei Filium; non
solum ipsius Joannis, sed et totius mundi Dominum,
et ideo veraciter in Spiritu sancto baptizare valentem.
Nos quoque vox eadem docuit per aquam
ablutionis et spiritum sanctificationis Dei posse filios
effici. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem

filios Dei fieri [(Joan. I)]
. Bene autem in specie
columbae descendit Spiritus sanctus, quod multum
simplex est animal, atque a malitia fellis alienum,
ut figurate nobis insinuaret quod simplicia corda
quaerit, nec habitare dignatur in mentibus impuris,
qualis fuit Simon ille cui dicebat Petrus: Non est
tibi pars, neque sors in sermone hoc; in felle enim
amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse [(Act. VIII)]
.
Et statim Spiritus expulit eum in desertum, etc.
Matthaeus similiter, exposito Domini baptismate,
et voce de coelis facta, quae diceret: Hic est Filius
meus dilectus, in quo mihi complacui, continuo subjunxit: Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu,

ut tentaretur a diabolo
[(Matth. IV)]
. Verum ne cui
veniret in dubium a quo eum spiritu ductum sive
expulsum dicerent in desertum, consulte Lucas
primo posuit: quia Jesus plenus Spiritu sancto regressus
est a Jordane, ac deinde intulit: Et agebatur
in Spiritu in desertum, ne quid contra eum valuisse
spiritus immundus putaretur, qui plenus Spiritu
sancto, quo volebat digrediens, quae volebat agebat.
Quadraginta autem dies et noctes, quibus eum tentat,
totum hujus saeculi tempus insinuant, quibus
membra ejus, videlicet sanctam Ecclesiam, tentare
nunquam desistit. Quia nimirum quadripartitus
est mundus, in quo Domino famulamur. Decem
vero praecepta sunt, per quorum observantiam
Domino famulantes contra hostis indefessi malitiam

certamus. Decem autem quater ducta quadraginta
faciunt. Ideoque totum militiae nostrae
tempus apte quadragenario dierum ac noctium numero
comprehenditur. Baptizatus ergo Dominus expellitur
a Spiritu in desertum, et tentatur a Satana,
ut exemplum vitae suis fidelibus praebeat, qui post
acceptam in baptismo remissionem peccatorum, non
solum ad exercenda opera virtutum, verum etiam ad
tolerandam propter justitiam persecutionem sint accingendi.
Secedit enim in desertum, ut nos doceat,
relictis mundi illecebris, et societate pravorum, divinis
per omnia servire mandatis. Tentatur solitarius
a diabolo, ut nobis insinuet quod omnes qui volunt
pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur,
et quod per multas tribulationes oportet nos intrare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.