PL 92, col. 141

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis
piscatores: primo Petrum et Andream, deinde progressus
paululum alios duos filios Zebedaei, sicut
narrant Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat ambas
eorum naviculas impletas magna illa captura piscium,
sociosque Petri commemoret Jacobum et
Joannem filios Zebedaei vocatos ad adjuvandum, cum
retia plena extrahere non possent, simulque miratos
tantam multitudinem piscium quae capta erat, et eum
Petro tantum dixisse: Noli timere, ex hoc jam homines
eris capiens [(Luc. V)]
, simul eum tamen subductis
ad terram navibus secutos fuisse. Unde et intelligendum
est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat,
nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro
fuisse praedictum quod homines esset capturus. Quod

non ita dictum est, quasi jam pisces nunquam esset
capturus. Nam et post resurrectionem Domini legimus
esse piscatos. Dictum est ergo quod deinceps esset
homines, non dictum est quod jam non esset capturus
pisces. Unde datur secundum Lucam intelligi eos
ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea
fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos
binos vocavit, et ipse jussit ut eum sequerentur,
primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis Zebedaei
duobus filiis. Tunc enim non subductis ad terram
navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti
sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut sequerentur.
Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbatis
ingressus synagogam docebat eos. Quod Sabbatis
maxime medicinae doctrinaeque suae dona frequentat,

docet se non sub lege esse, sed supra
legem, qui eamdem quoque legem adimplere, non
autem solvere, venerit; nec Judaicum eligere Sabbatum,
quo vel ignem accendere, vel manum pedemque
movere non liceat, sed verum Sabbatum, dilectamque
Domino esse requiem, si, saluti studentes
animarum, ab opere servili, id est, a cunctis contineamus
illicitis.
Et stupebant super doctrina ejus, etc. Illi enim ea
docebant populos quae scripta sunt in Moyse et prophetis:
Jesus vero, quasi Deus et Dominus ipsius
Moysi, pro libertate voluntatis suae, vel ea quae minus
videbantur addebat in lege, vel commutans
praedicabat populis, ut in Matthaeo legimus: Dictum

est antiquis, ego autem dico vobis [(Matth. V)]
.
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo, etc. Non voluntatis ista confessio est, quam praemium
sequitur confitendi, sed necessitatis extorsio,
quae cogit in vitos confiteri. Et velut si servi fugitivi
post multum temporis dominum suum videant, nihil
aliud nisi de verberibus deprecantur, sic et daemones,
cernentes Dominum in terris repente versari,
ad judicandos se venisse credebant. Praesentia Salvatoris
tormenta sunt daemonum. Et comminatus est
ei Jesus dicens: Obmutesce, et exi de homine. Quoniam invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum [(Sap. XII)]
,
ideo contra ipsum mortis auctorem primo
debuit medicina salutis operari: primo lingua serpentina,
ne ultra virus spargeret, occludi; deinde

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.