PL 92, col. 146

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

Et iterum intravit Capharnaum, etc. Salvator
omnium Deus salutari omnia lustrat incessu. Et
tunc in desertis, nunc in civitate, nunc ad mare,
doctrinae coelestis et virtutum dona turbis ministrat.
Nunc in monte solus orat, nunc laborantes in mari,
ne perire debeant, adjuvat. Ubique munera salutis
impertit, ut omnes gradus ac conditiones ad suam
gratiam pertinere demonstret. Juxta mysticum vero
intellectum, post factum in civitate miraculum, secedit
in desertum, ibique convenientes ad se turbas
benigna pietate suscipit, ut ostendat se magis quietam,
et a saeculi curis remotam diligere vitam, atque,
ob hujus appetitum, se sanandis curam adhibere

corporibus. Et quidem more humano, quasi frequentiam
se quaerentium declinans, nolebat manifeste in
civitatem introire. Sed allegorice docebat quia tumultuosis
carnalium mentibus apertam sui manifestationem
veritas non exhibet, sed quoscunque ab
illecebris rerum temporalium viderit esse discretos,
iis suorum lucem donorum largius infundit. Verum
quia nec carnales superna pietas deserit, quin etiam
iis gratiam suae visitationis, per quam et ipsi spirituales
effici valeant, indulget, post desertum Dominus
in civitatem redit: multisque eodem convenientibus
loquitur verbum: ac sanato paralytico pluribus
occasionem internae sanationis quae est in fide tribuit.
Quod vero docente Domino et domo tam multi
convenerunt, ut non caperent, neque ad januam,

nostram proprie salvationem qui de gentibus ad
fidem venimus designat, quia praedicante in Judaea
Domino necdum intrare ad audiendum valuimus. Ad
quos tamen etsi foris positos verba suae doctrinae
fecit pervenire, quia nos ipse per sanctorum ora
praedicatorum collegit, et quamvis extra synagogam
in qua ipse praedicabat inventos, Evangelii sui fecit
esse participes. Et venerunt ferentes ad eum paralyticum,
quia a quatuor portabatur. Curatio paralytici
hujus salvationem designat animae post diuturnam
illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis,
quae primo omnium ministris qui eam sublevent et
Christo afferant, id est bonis doctoribus qui spem
sanationis opemque intercessionis suggerant, indiget.

Qui bene quatuor fuisse referuntur, sive quia quatuor
sancti Evangelii libris omnis praedicantium virtus,
omnis sermo firmatur, seu quia quatuor sunt
virtutes quibus ad promerendam sospitatem fiducia
mentis erigitur. De quibus in aeternae sapientiae laude
dicitur: Sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam
et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus [(Sap. VIII)]
.
Quas nonnulli diversis nominibus
prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam
nuncupant. Et cum non possent offerre eum illi prae
turba, nudaverunt tectum ubi erat. Desiderant paralyticum
Christo offerre, sed turba interposita ab
omni parte intercluduntur, quia saepe anima post
infirmi corporis desidiam ad Deum resipiscens, supernaeque
gratiae remedio cupiens innovari, priscae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.