PL 92, col. 158

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

ad confitendum ejus majestatem compulsi. Perculsi
enim praesentia virtutis ejus, ac nimium perterriti,
nequaquam celare audebant, quem Filium Dei esse
jamjamque cognoverant. Ubi satis superque arianorum
est miranda vel potius dolenda caecitas, qui
illum post resurrectionis et ascensionis ipsius gloriam,
post dilatatam toto orbe fidem Evangelii,
post aedificatas in omnibus gentibus ecclesias, laudatumque
in eis nomen Domini salvatoris, a solis
ortu usque ad occasum, repente negant Filium Dei,
quem daemones mortali adhuc sub habitu carnis indutum,
Filium esse Dei aperta voce profitentur. Sic
enim sequitur: Et clamabant dicentes: Tu es Filius
Dei. Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent
illum. Quare autem spiritus immundos de se

loqui prohibeat, Psalmista manifestat, qui ait: Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias
meas, et assumis testamentum meum per os tuum?
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones
meos post te
[(Psal. XLIX)]
.
Prohibetur ergo Dominum praedicare peccator, ne
quis dum praedicantem, sequatur errantem. Improbus
enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe
permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis
obtexat. Caeterum, non soli daemones, qui inviti
confitebantur, lubenter silere de Christo, sed et illi
qui ab eo sanati sponte confiteri volebant. Imo
ipsi apostoli qui eum post resurrectionem toto erant
orbe praedicaturi, ante passionem ejus praecipiuntur
omnino reticere de illo, ne divina videlicet majestate

praedicata, passionis dispensatio differretur,
et dilata passione, salus mundi quae per hanc futura
erat, negaretur.
Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit
ipse, et venerunt ad eum, et fecit ut essent duodecim
cum illo. Mons ille in quo apostolos elegit Dominus,
altitudinem designat justitiae qua instituendi erant,
et quam praedicaturi hominibus. Nam quia missurus
erat eos ad praedicandum Evangelium regni coelestis,
merito per sublimitatem loci in quo electi sunt,
admonere voluit eos, non in infimis desideriis animum
dissolvere, sed ad superna desideranda et
quaerenda semper erigere debere. Sic etiam legem
daturus priori populo suo in monte apparuit: de

monte quae agenda essent intonuit. Verum quia necdum
erat tempus ut diceretur: Poenitentiam agite,
appropinquavit enim regnum coelorum [(Matth. IV)]
:
sed tantum dicebatur, Honora patrem tuum et matrem,
ut sis longaevus super terram, quam Dominus
Deus tuus dabit tibi [(Exod. XX)]
, quamvis haec eadem
verba typice nobis regnum aeternum, quod est in
terra viventium promittant: nequaquam populus
loquenti in monte Domino appropinquare valuit;
sed de inferioribus quae dicerentur audivit, quia
necdum mente capaci ad intelligenda mysteria quae
dicebantur, ascendere noverat: solusque Moyses
quia legem spiritaliter audire didicerat, montis in
quo erat Deus, verticem conscendit. Bene autem
dicitur, quia ascendens in montem Dominus, vocavit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.