PL 92, col. 28

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans
duos habeat minutos nummos. Pars distinctorum
membrorum hujus mundi terra invenitur, ideo
dicit novissimum quadrantem, id est, terrena peccata;
et quod dicit, Donec solvas, pro infinito ponitur,
sicut alibi: Donec ponam inimicos tuos [(Psal.
CIX)]
. Adversarium autem cui jubemur consentire,
alii diabolum, alii carnem, alii Deum, alii praeceptum
Dei intelligere voluerunt, non ut persuasionibus
diaboli aut carnis obedire debeamus, quibus
in baptismo abrenuntiamus, sed benevoli erga illos
esse jubemur, resistendo, ne obtemperantes ultionem
eis deceptionis eorum accumulemus.
Audistis quod dictum est antiquis: Non moechaberis, usque, Jam moechatus est eam in corde suo.

Inter passionem et propassionem apud veteres differentia
haec est: Qui viderit mulierem et ejus anima
fuerit titillata, hic propassione percussus est;
qui autem delectationi consensum praebuerit, de
propassione ad passionem transit; et sic tribus gradibus
pervenitur ad peccatum, suggestione, delectatione,
consensu. Et istius peccati tres sunt differentiae
in corde, in facto, in consuetudine, quasi
tres mortes: una in domo, cum in corde consentitur
libidini; altera quasi jam extra portam prolata,
cum in factum procedit assensio; tertia autem
cum vi consuetudinis malae animus tanquam terrena
premitur mole.
Quod si oculus tuus dexter scandalizet te, usque Quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Non incongrue

enim dexter oculus potest accipi dilectus
amicus, et in rebus divinis consiliarius, cui non est
parcendum ne abjiciatur, si nos vult scandalizans
in haeresim ducere.
Et si dextera manus tua scandalizat te, et reliqua.
In dextera accipitur adjutor dilectus et minister in
divinis operibus, ita in sinistra intelliguntur quae sunt
corpori necessaria, quia sicut in oculo contemplatio,
ita in manu significatur actio. Possumus etiam in
oculo dextro et manu dextra quoslibet intelligere
propinquos, qui etiam sunt causa scandali amputandi.
Dictum est autem: Quicunque dimiserit uxorem,
det ei libellum repudii. Quod in posteriore parte ipse

Salvator Moysen fecisse exponit propter duritiam
cordis eorum, non ut dissidium concederet, sed
homicidium auferret.
Ego autem dico vobis, quod omnis qui dimiserit
uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam
moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat. Non
hic intelligitur tantum fornicatio in stupro, quod in
alienis viris aut feminis committitur, sed omnis
concupiscentia vel avaritia vel idololatria, quae hominem
faciunt a lege Dei aberrare. Si ergo uxor
hujusmodi aliquid hominem cogat, qui talem dimittit,
causa fornicationis dimittit, non tantum illius,
sed et suae illius qui fornicatur, suae ne fornicet.
Iterum audistis quod dictum est antiquis: Non perjurabis, usque, Non potes unum capillum album

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.