PL 92, col. 33

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

divina praecepta, quae quotidie meditari oportet et
operari.
Et dimitte nobis, et reliqua. Salubriter enim quod
peccatores sumus admonemur, qui pro peccatis
orare compellimur. Qui orare nos pro debitis et peccatis
docuit, paternam misericordiam promisit, et
veniam secuturam adjunxit, et certa nos sponsione
constringens, ut non aliter a Deo, cui debitores
sumus, veniam petamus quam sicut debitoribus nostris
dimittimus; in qua pactione si mentimur, totius
orationis nullus est fructus.
Et ne nos inducas in tentationem. Non enim per se
ipsum inducit Deus, sed induci patitur, quem suo
auxilio deseruerit. Et ideo non hic oratur, ut non
tentemur, sed ut in tentationem non inferamur.

Aliud namque est in tentationem induci, aliud
tentari. Sine tentatione nullus esse probatus potest,
ideo non orat cui necesse est igne examinare, ut
igne non contingatur, sed ut non exuratur.
Sed libera nos a malo. Videlicet, ut ab omnibus
quae diabolus et mundus operantur securi stemus ac
tuti, ut autem nulla omnino timeatur tentatio, non
hic in praesenti sperandum est fieri posse, quia haec
beatitudo hic inchoatur, et in futuro perficietur. Amen
autem, quod in fine scribitur, signaculum est
Dominicae orationis, quod Aquila interpretatus est fideliter;
et nos vere possumus dicere significare
totius orationis istius purissimam veritatem, et indubitanter
omnia illis conferri a Domino quae rite postulant,
si conditionis ultimae pactum servare non

negligunt.
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, usque Nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Si non dimiseritis hominibus ait, quasi non sint
homines qui dimittunt, id est, non humani neque
terreni. Unde scriptum est: Ego dixi: Dii estis, et
reliqua. Vos autem sicut homines moriemini. Ad eos
dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt.
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes.
Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus
jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt
mercedem suam.
His verbis intentio nostra ad interiora gaudia
dirigi docetur, ne foris quaerentes mercedem, huic

saeculo conformemur. Quod dicit, Exterminant, non
est Scripturae tritum. Exsules quoque exterminantur,
qui extra terminos mittuntur. Pro hoc ergo sermone
semper accipere solemus demoliuntur, quod hypocritae
facere solent, ut tristitiam et luctum forti animo
laetanti in vultu simulent. Hoc capitulo intelligitur
quod non solum in mundi pompa, sed etiam in sordibus
luctuosis solet esse jactantia.
Tu autem cum jejunas, unge caput tuum oleo, et
faciem tuam lava, usque, Et Pater tuus, qui videt in
absconso, reddet tibi in propatulo.
Palaestini autem, quorum hoc more loquitur, festis
diebus solent capita oleo perungere: et nobis praecipit
ut virtutes exercentes. non oleo peccatoris, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.