PL 92, col. 35

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae, et
reliqua.
Quod ait, ideo dico vobis, ad superiora respicit,
ne temporalium sollicitudine convincamini cum divitibus
hujus saeculi thesaurizare. De carnali autem
cibo et vestimento nos non debere esse sollicitos
accipiamus, de spiritali autem cibo et vestimento
semper solliciti esse debemus.
Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus
quam vestimentum? Admonet ergo in hac sententia
ut meminerimus multo amplius nobis Deum dedisse,
qui nos fecit et composuit, quam quodvis alimentum
et tegumentum. Quo loco quaeri solet utrum iste
cibus corporeus ad animam pertineat, cum sit ipsa
incorporea, an non. Sed animam hoc loco pro ista

vita positam noverimus, cujus retinaculum est alimentum
istud corporeum.
Respicite volatilia coeli, usque Et Pater vester pascit
illa. Id est, si volatilia, quorum mortalis est anima,
Dei aluntur providentia, quanto magis homines,
quibus aeternitas promittitur.
Nonne vos plures estis illis? Hoc est, charius valetis
quam irrationabilia, sicuti sunt aves.
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam
suam cubitum unum, et de vestimento quid solliciti
estis?
Ac si dicat: illi ergo relinquite curam tegendi
corporis, cujus cura factum esse videtis, ut tantae
staturae corpus habeatis.
Considerate lilia agri, et reliqua. Ista vero documenta

de avibus et liliis non allegorice ponuntur,
sed ut de rebus minoribus majora persuaderentur.
Dico autem vobis quod nec Salomon, et reliqua. Revera
quod sericum, quae purpura regum potest floribus
comparari, quid ita rubet ut rosa, quid ita candet
ut lilium, quod magis est oculorum quam sermonis
judicium.
Si autem fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum
mittitur, Deus sic vestit, et reliqua.
Cras pro futuro ponitur tempore. Et est sensus:
Si quae cito decidua concremantur igne artifex omnium
tam venusta ornat specie, quanto magis vos
procurabit in necessariis, qui ad aeternam haereditatem
pertinetis.
Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus,
aut quid bibemus, aut quo operiemur?
Notandum quod non ait: Nolite quaerere cibum,
etc. Sed quid, inquit, manducetis, et reliqua. Ubi
mihi videntur argui, qui, spreta communione, lautiora
vel austeriora sibi alimenta vel indumenta requirunt
pro his cum quibus vitam ducunt.
Haec omnia gentes inquirunt. Scilicet quibus cura
est non futurorum, sed comparati sunt jumentis insipientibus,
et similes facti sunt illis.
Scit enim Pater vester, usque Et haec omnia adjicientur
vobis. Quaerite regnum Dei, quod est bonum
appetendum, et necessaria sine quibus haec vita non
potest peragi. Non dixit nobis dari, sed adjici, quia
nobis in intentione aeternitas, in usu vero debet esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.