PL 92, col. 401
In Evangelium S. Lucae (Beda), J. P. Migne
libidinum, accensaque scientiae luce, pedetentim
quemque ad culmen subire virtutum. Nam et in
Veteri Testamento Moyses solus cum Josue montem
Dei ascendens; ad regendum vulgus in campo donec
redirent, Aaron ordinavit et Hur. Aaron quippe qui
interpretatur mons fortitudinis, singularem dominicae
Incarnationis excellentiam. Hur vero qui ignis dicitur,
donum sancti Spiritus insinuat. Quia plures in
Ecclesia parvuli, et si comitari magistros ad penetranda
summae Divinitatis arcana nequeunt, dominicae
tamen Incarnationis sacramentis redimi, et Spiritus
sancti possunt ardore signari.
Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat,
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Et si generaliter
omnibus loquitur, specialius tamen oculos
Salvator in discipulos levat, ut his qui verbum
intenta cordis aure percipiunt latius saporis intimi
lumen aperiat. Cui simile est quod Matthaeus ait: Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
et aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes
spiritu
[(Matth. V)]
. Nam quibus os in monte sedens
aperit, ut magna sublimiter audiant, in eos
oculos stans in campo dirigit, ut audita patenter
intelligant. Beati itaque pauperes. Non utique omnes,
sed illi tantummodo qui omne praesentis saeculi,
tametsi altum videatur, pro nihilo culmen
ducunt. Qui merito regni coelestis perhibentur munere
digni, quia delectationis humanae probantur
cupiditate nudati. Qualem se rex David pauperiem
sustinuisse declarans ait: Ego vero egenus et pauper
sum. Et alibi non modo terrestria, sed et ipsa pro
Domino supercoelestia parvi pendens dicensque: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super
terram
[(Psal. LXXII)]
? mox ubi spei suae fixisset anchoram,
subdendo manifestat: Mihi autem adhaerere
Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.
Alioquin nonnulli miserrima conditione paupertatis,
et hic saeculi gaudiis ob inopiam rerum, et ibi regno
Dei ob meritorum nequitiam carent.
Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Quid esurire
beati, qui sitire debeant, Matthaeus exponit,
videlicet justitiam, apertissime nos instituens nunquam
nos satis justos aestimare debere, sed quotidianum
justitiae semper amare, imo ardere profectum.
Cujus perfectam saturitatem non in hoc saeculo,
sed in futuro posse provenire supernorum
desiderio Psalmista flagrans ostendit, qui ait: Ego
autem cum justitia apparebo in conspectu tuo, satiabor
dum manifestabitur gloria tua [(Psal. XVI)]
; potest et
simpliciter accipi: Beati qui nunc esuritis, qui castigatis
corpus vestrum et servituti subjicitis [(I Cor.
IX)] , qui in fame et siti verbo operam datis [(II Cor.
XI)] , quia coelestium tunc gaudiorum habetis ubertate
perfrui.
Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Non temporalium
damna commodorum, sed virtutum detrimenta
spiritalium qui flent, aeterna beatitudine consolabuntur.
Ubi non nostra solum, sed et proximi jubemur
commissa deflere. Quem si ut nos diligimus,