PL 92, col. 635

In Evangelium S. Joannis (Beda), J. P. Migne

carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum
fuisse testatur: primum signum ponens
quod in nuptiis fecit Deus, ut ostendens quod erat,
ipse legentibus demonstraret quod ubi Dominus invitatur,
deficere nuptiarum vinum debeat, ut, veteribus
immutatis, nova omnia quae a Christo instituuntur
appareant. Hoc autem Evangelium scripsit
in Asia, postea quam in Pathmos insula Apocalypsin
scripserat, ut cui in principio canonis incorruptibile
principium ingessit, etiam incorruptibilis finis per
virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo,
Ego sum α et ω. Hic est Joannes, qui, sciens, supervenisse

1.
Pharisaeorum Levitae interrogant Joannem.
Joannes Jesum videns, Agnum Dei dicit, et Andreas
Petro dicit: Invenimus Messiam.
2.
Jesus ad coenam de aqua vinum facit; de templo
nummularios ejicit: Solvite hoc templum dicit.
Nicodemo loquitur de baptismo, et aliis multis.
3.
Jesus in Judaea baptizat, et Joannes in Enon;
qui et dicit Christum crescere, se autem minorari.
4.
Jesus cum muliere Samaritana loquitur; prophetam
in patria sua sine honore esse dicit, et reguli
filium a morte resuscitat.
5.
Apud natatoriam Bethesdam triginta et octo
annorum infirmitatem hominis sanat, ac dicit: Scrutemini
Scripturas; et: Si crederetis Moysi, crederetis
forsitan et mihi.

6.
De quinque panibus, et duobus piscibus, et quod
eum regem facere voluerunt. Jesus super mare ambulat;
et de manna et pane coelesti loquitur; ac
recedentibus ab eo discipulis, unum ex duodecim
diabolum dicit.
7.
Scenopegiorum medio die festo ascendens in
templum, docet multos; et jam de turba credentibus
idem clamat: Si quis sitit, veniat et bibat. Cum
ministris et Nicodemo principes contendunt. De muliere

Scire debetis, omnibus divinae Scripturae paginis,
merito evangelicam excellere auctoritatem, quia quod
lex et prophetae futurum praenuntiarunt, hoc redditum
atque completum in Evangelio demonstratur;
atque inter ipsos Evangeliorum scriptores valde beatum
Joannem in divinorum profunditate mysteriorum
eminentiorem esse, quem etiam tradunt, sicut
legitur in ecclesiastica historia, usque ad ultimum
pene vitae suae tempus, absque ullius Scripturae indiciis
Evangelium puro sermone praedicasse. Si quidem
tempore dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis,
usque ad ultima Domitiani principis tempora,
per annos circiter sexaginta et quinque, absque ullo
scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat. At ubi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.