PL 92, col. 637

In Evangelium S. Joannis (Beda), J. P. Migne

sufficiens sibi viderentur habere testimonium. Quod
ille se non aliter facturum respondit, nisi indicto
jejunio omnes in commune Dominum precarentur,
ut, illo donante, digna scribere posset. Et hoc ita
patrato, instructus revelatione coelesti, ac Spiritus
sancti gratia inebriatus, omnes haereticorum tenebras
patefacta subito veritatis luce dispulit, dicens:
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum. Atque cum trium Evangeliorum,
Matthaei, scilicet, Marci et Lucae, ad eum
notitia pervenerat, probasse quidem dicitur fidem et
veritatem dictorum; deesse tamen vidit aliqua rerum
gestarum historiae, ea maxime, quae primo praedicationis
suae tempore Dominus gesserat. Certum

est enim quod in superioribus tribus Evangeliis haec
videntur sola contineri, quae gesta sunt postquam
Joannes Baptista traditus et inclusus est in carcerem.
Quia, inquam, ab his haec videbantur omissa, rogatus
dicitur Joannes apostolus ut ea quae praeterierant
priores ante traditionem Joannis, Salvatoris gesta,
describeret; et ideo dicit in Evangelio suo: Hoc fecit
initium signorum suorum Jesus [(Joan. II)]
. Et item
in alio loco indicat dicens: Nondum enim Joannes
erat missus in carcerem [(Joan. III)]
. Ex quibus constat
quod ea quae antequam Joannes traderetur a Jesu
fuerant gesta descripsit. Sed procul dubio maxime
divinitatem Domini nostri Jesu Christi, qua Patri est
aequalis, intendit declarare, eamque praecipue suo
Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit,

commendare curavit. Itaque longe a tribus superioribus
evangelistis sublimius elevatus est, ita ut eos
quodammodo videas in terra cum Christo homine conversari,
illum autem transcendisse nebulam quare igitur
[ F., qua tegitur] omnis terra, et pervenisse ad liquidum
coeli lumen, unde acie mentis acutissima atque firmissima
videret: In principio Verbum, Deum de Deo,
lumen de lumine, per quem facta sunt omnia, et ipsum
agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis; quod
acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem.
Nisi enim carnis assumptio servata incommutabili
divinitate facta esset, non diceretur: Ego et Pater
unum sumus [(Joan. X)]
. Neque enim Pater et caro
unum sunt. Et hoc de seipso Domini testimonium

solus idem Joannes commemoravit. Et: Qui me videt,
videt et Patrem [(Joan. XIV)]
. Et: Ego in Patre, et Pater
in me est [(Ibid.)]
. Et: Ut sint unum, sicut et nos
unum sumus [(Joan. XVII)]
. Et: Quae Pater facit, haec
et Filius eadem facit similiter [(Joan. V)]
. Et si qua alia
sunt quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri,
recte intelligentibus intiment, plenius solus Joannes
in Evangelio suo posuit, tanquam de pectore
ipsius Domini, super quod discumbere in ejus convivio
solitus erat, secretum divinitatis ejus uberius et
quodammodo familiarius biberet. Unde intelligi datur,
si diligenter advertas, tres evangelistas temporalia
facta Domini, et dicta quae ad informandos mores
vitae praesentis maxime valerent, copiosius persecutos,
circa illam activam vitam fuisse versatos; Joannem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.