PL 93, col. 101

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

enim gustasset et vidisset quam suavis est Dominus [(Psal. XXXIII)] ,
nequaquam se peccando a videnda
ejus gloria segregaret. Et in quantum justi memoriam
abundantiae suavitatis ejus eructant, et in justitia
ejus exsultant [(Psal. CXLIV)] , in tantum se a peccatis
abstinendo justitiae ejus incommutabili et incomparabili
concordare satagunt.
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus
est, etc. Et supra: Sanctificat se, inquit, sicut et ille
sanctus est. Non quod nostra justitia vel sanctitas divinae
par esse valeat, cum scriptum sit: Non est
sanctus ut est Dominus [(I Reg. II)]
, sed sicut multum
interest inter faciem hominis et imaginem de speculo,
quia imago est in imitatione, corpus in veritate, et
tamen sicut hic oculi, sic et ibi: dispar tamen est

res, sed sicut ad similitudinem refertur, ita et nos
habemus quidem imaginem Dei, sed non illam quam
habet Filius aequalis Patri. Nam et nos pro modo
nostro, si non sicut ille essemus, ex nulla parte similes
diceremur. Ergo sanctificat nos, sicut et ipse
sanctus est. Sed ille sanctus aeternitate, nos sancti
fide. Justi sumus, sicut et ille justus est. Sed ille
in ipsa incommutabili perpetuitate, nos justi credendo
in eum quem non videmus, ut aliquando videamus.
Qui facit peccatum, ex diabolo est. Non carnis originem
ducendo ex diabolo, sicut Manichaeus impiissime
de cunctis credit hominibus, sed imitationem vel
suggestionem peccandi ab illo sumendo, quomodo et
nos filii Abrahae sumus facti imitando fidem Abrahae.
Et e contra Judaei, filii Abrahae, deserendo fidem

Abrahae, facti sunt filii diaboli, dicente ad eos Domino: Vos ex patre diabolo estis
[(Joan. VIII)]
.
Quoniam ab initio diabolus peccat. Cum praemitteret ab initio,
subjunxit verbum praesentis temporis, peccat.
Quia ex quo ab initio coepit diabolus peccare,
nunquam desiit, nec praesentium scilicet poenarum
enormitate nec futurarum metu coercitus. Unde ex
illo jure esse dicitur, quisquis a peccando se revocare
negligit. Ab initio autem diabolus peccat, illo utique
quo ipse factus est, quo etiam creaturarum coepit
origo cunctarum. Neque enim dubitandum est inter
primas creaturas angelos esse conditos, sed caeteris
ad laudem Creatoris gloriam suae conditionis referentibus,
ille qui primus est conditus, mox ut altitudinem

suae claritatis aspexit, contra Conditorem
cum suis sequacibus superbus intumuit, perque eamdem
superbiam ab initio peccans, de archangelo in
diabolum est versus.
In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnes peccatores ex diabolo nati sunt in quantum
peccatores. Adam a Deo factus est; sed quando
consensit diabolo, ex diabolo natus est, et tales omnes
genuit qualis erat. Nativitas illa dejecit ad mortem;
nativitas secunda, id est, baptismi, erexit ad
vitam. Nativitas illa trahit secum peccatum; nativitas
secunda liberat a peccato. Ideo enim venit Christus
homo, ut solveret peccata hominum; de qua
solutione recte subditur:
Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, etc.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.