PL 93, col. 104
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
non valet, etiamsi opus dilectionis proximis impendere
videtur.
In hoc cognovimus quoniam ex veritate sumus. Id
est, cum opera pietatis in veritate facimus, patet
quod ex veritate sumus, quae Deus est, ut pote
qui ejus perfectionem pro modo nostro imitemur.
Et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. Haec
sententia pendet a superioribus. Quia cum opere et
veritate proximos diligimus, manifeste cognoscimus,
quoniam in conspectu summae veritatis suademus
corda nostra. Omnes enim homines cum aliquid facere
disponunt, ad idem factum meditandum corda
sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitant,
haec a Deo, si valerent, occultare vellent; ipso attestante
qui ait: Omnis enim qui male agit, odit lucem;
et non venit ad lucem, ut non arguantur opera
ejus [(Joan. III)]
; qui vero bona operari meditantur,
hi facillime suis cordibus persuadent, ut in conspectu
divinitatis se patefieri desiderent, quod summae
perfectionis indicium esse solet, cum sua opera
quisque vel cogitata a Deo gaudet videri. Unde ipse
subsequenter dicit: Qui autem facit veritatem, venit
ad lucem ut manifestentur ejus opera, quia in Deo
sunt facta [(Ibid.)]
. Per veram ergo dilectionem cognoscimus,
quoniam ex veritate sumus, et quoniam
in conspectu ejusdem veritatis suademus corda
nostra, hoc est tales cogitationes corda nostra habere
suademus quae divinis sint dignae conspectibus.
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, etc. Si
ipsa conscientia accusaverit nos intus, quia non eo
animo bona nostra facimus quo facienda sunt, quomodo
ejus scientiam latere possumus, cui canitur: Ecce tu, Domine, cognovisti omnia,
et, Quia tenebrae
non obscurabuntur abs te, et nox sicut dies illuminabitur [(Psal. CXXXVIII)]
?
Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, etc. Si verum nobis responderit quia diligimus, et
germana in nobis dilectio est, et non ficta, sed sincera,
salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum
exspectans a fratre nisi salutem ipsius;
item si cor nostrum non reprehenderit nos, videlicet
cum in oratione dicimus: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [(Matth. VI)]
,
fiduciam habemus ad Deum non in conspectu
hominum, sed ubi ipse Deus videt in corde.
Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, etc. Magna
haec et desiderabilis fidelibus data est promissio. Si
quis vero tam vecors et absurdus est, ut promissis
non delectetur coelestibus, saltem pertimescat hoc
quod e contrario sapientia terribiliter intonat, dicens: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio
ejus erit exsecrabilis
[(Prov. XXVIII)]
. Neque huic beati
Joannis sententiae contrarium videri oportet, quod
Paulus ter Dominum rogavit, ut discederet ab eo
angelus Satanae, nec impetrare potuit [(II Cor. XII)] ,
sed dictum est illi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus
in infirmitate perficitur [(Ibid.)]
. Etsi enim non
semper ad voluntatem accipimus orantes, tamen
mercedem devotionis ad salutem accipimus, sicut