PL 93, col. 112
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
poenam habet; quamvis sicut sectionem medici salus
optata, ita timorem charitas desiderata subsequatur.
Nec putari debet his beati Joannis sermonibus esse
contrarium quod Psalmista dicit: Timor Domini sanctus
permanet in saeculum saeculi [(Psal. XVIII)]
. Duo
namque sunt timores: unus quo timent homines
Deum, ne mittantur in gehennam; ipse est timor ille
qui introducit charitatem, sed sic venit ut exeat. Si
enim adhuc propter poenas times Deum, nondum
amas quem sic times; non bona desideras, sed mala
caves; sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis
bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis,
erit in te sanctus ille timor, scilicet ne ipsa bona
amittas, non ut non mittaris in gehennam, sed ne te
deserat praesentia Domini quem amplecteris, quo in
aeternum frui desideras.
Nos ergo diligamus Deum, etc. Diligamus, quia
prior dilexit nos. Nam unde diligeremus, nisi ipse
prius dilexisset nos? Hinc enim ipse in Evangelio
dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos [(Joan.
XV)]
. Ita autem perfecti erimus in charitate, si quemadmodum
nullius alterius nisi salutis nostrae gratia
prior nos ille dilexit, ita eum nos quoque nullius rei
nisi amoris dilexerimus obtentu. Verum quia sunt
qui verbo tenus Deum diligunt, consulte subjungitur:
Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, etc. Unde
probas quia mendax est? Audi:
Qui enim non diligit fratrem suum, etc. Qui diligit
fratrem suum, diligit Deum. Necesse est ut diligat
Deum, ut diligat ipsam dilectionem. Deus enim dilectio
est. Et ne quis dicere auderet: Et quid obstat diligere
Deum, etiamsi non diligo fratrem? recte subditur:
Et hoc mandatum habemus a Deo, etc. Quomodo
enim diligis eum, cujus odisti mandatum? Quis est
qui dicat: Diligo imperatorem, sed odi leges ejus?
Non ita verus Dei amator, sed: Vide (inquit) quia
mandata tua dilexi, Domine [(Psal. CXVIII)]
. Et ideo
confidenter adjungit: In tua misericordia vivifica me [(Ibid.)]
.
CAPUT V.
Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, etc.
Quis est qui credit quoniam Jesus est Christus? Qui
sic vivit quomodo praecepit Christus. Nemo haereticorum,
nemo schismaticorum dicat: Et nos credimus
quia Jesus est Christus. Nam et daemones credunt et
contremiscunt, et confitebantur, sicut in Evangelio
legimus, et sciebant ipsum esse Christum. Sed quia
dilectionem et opera veritatis non habent, ex Deo
non sunt.
Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum, etc. Mira arte praedicationis beatus Joannes ad dilectionem
proximi nos accendere curavit, primo commemorans
quia omnis qui perfecte credit ex Deo sit
natus, deinde insinuans quam justum sit ut qui Deum
diligit diligat et eum qui ex Deo natus est. Si quis
enim tantae tarditatis est, ut hominem quia homo est,
quia secum eamdem in terra peregrinationem tolerat,
amare neglexerit, admonendus est, ut saltem
ob id illum amet, quia ex Deo natus est, quia particeps