PL 93, col. 90

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

et accusamus injustos. Cur enim justus non
sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas
saevit?
Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Qui
per humanitatem interpellat pro nobis apud Patrem,
idem per divinitatem propitiatur nobis cum
Patre.
Non pro nostris autem tantum, etc. Non pro illis
solum propitiatio est Dominus, quibus tunc in carne
viventibus scribebat Joannes, sed etiam pro omni
Ecclesia quae per totam mundi latitudinem diffusa
est, primo nimirum electo usque ad ultimum qui
in fine mundi nasciturus est porrecta. Quibus verbis
Donatistarum schisma reprobat, qui in Africae solum
finibus Ecclesiam Christi esse dicebant inclusam.

Pro totius ergo mundi peccatis interpellat Dominus,
quia per totum mundum est Ecclesia, quam
suo sanguine comparavit. Neque huic verbo repugnat,
quod in sequentibus dicit, Et mundus totus in
maligno positus est, quia et per totum mundum
sunt qui maligno, id est, antiquo hosti famulentur.
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata
ejus observamus. Quae mandata dicat, in sequentibus
aperit, id est, charitatem.
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, etc. Christus veritas appellatur: Ego sum (inquit) via, veritas, et vita
[(Joan. XIV)]
. Frustra ergo nobis
in eo applaudimus, cujus mandata non facimus.
Nec grande putemus unum Deum nosse, cum et daemones

credant, et contremiscant. Quid sit autem
veraciter nosse Deum, subsequenter ostendit, dicens:
Qui autem servat verbum, etc. Ille itaque vere
Deum novit, qui ejus mandata servando charitatem
se ejus habere comprobat. Hoc est enim Deum nosse,
quod amare. Nam quisquis eum non amat, profecto
ostendit quia quam sit amabilis non novit. Et quam
sit suavis Dominus et dulcis, gustare ac videre non
didicit, qui ejus conspectibus placere continua intentione
non satagit.
In hoc scimus quoniam in ipso sumus, etc. Id est,
per dilectionem nimiam etiam pro inimicis orare,
sicut et ipse egit, dicens, Pater, ignosce illis (Luc.

XXIII). Sed et prospera mundi cuncta forti animo
contemnere, libenter irrisiones et opprobria tolerare,
sicut et ipse dixit: Si quis vult post me venire,
abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur
me [(Luc. IX)]
.
Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, etc.
Eadem charitas et mandatum vetus est, quia ab initio
commendata, et mandatum novum, quia tenebris
ejectis desiderium novae lucis infundit. Unde recte
subditur:
Quod est verum et in ipso, et in vobis, etc. Ecce
inde novum, quia tenebrae ad veterem hominem,
lux vero ad novum hominem pertinet. Denique dicit
Apostolus Paulus: Exuite vos veterem hominem, et
induite novum [(Ephes. IV)]
; et iterum: Fuistis aliquando

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.