PL 93, col. 92

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

lubricum est, sed propter robur aetatis certamini
habile. Unde adolescentibus Joannes illis scribit, qui
tentamenta voluptatum carnalium verbi Dei amore
vicerunt. Scribit et eis qui majore perfectione,
illatis propter verbum Dei persecutionibus, cunctas
maligni hostis machinas fortiter contempserunt.
Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Infantes dicit humiles spiritu, qui quo magis humiliari
sub potenti manu Dei consentiunt, eo sublimius
aeternitatis ejus arcana cognoscunt, sicut de
talibus dicit eidem Patri Filius: Abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [(Luc. X)]
.
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab

initio est. Commendat hoc et repetit: Mementote
vos patres esse. Si obliviscimini eum qui ab initio
est, perditis paternitatem.
Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, etc. Etiam
atque etiam considerate quia juvenes estis, pugnate
ut vincatis, vincite ut coronemini. Humiles estote,
ne in pugna cadatis.
Nolite diligere mundum, etc. Omnibus haec generaliter
Ecclesiae filiis scribit, et his videlicet qui patres
sunt per maturitatem prudentiae ac doctrinae, et
illis qui infantes per devotionem humilitatis, et eis
qui adolescentes vel juvenes propter devicta tentationum
certamina. Omnibus his pariter mandat ut
utantur quidem hoc mundo ad necessitatem, sed non
diligant ad desideria superflua, sicut et Paulus ait:
Et carnis curam ne feceritis in desideriis
[(Rom. XIII)]
.
Si quis diligit mundum, etc. Nemo sibi mentiatur.
Unum cor duos tam sibi adversarios amores non
capit. Unde et Dominus ait: Nemo potest duobus
dominis servire [(Matth. VI)]
; et iterum: Non potestis
Deo servire et mammonae [(Ibid.)]
. Sicut enim charitas
Patris fons est omnium et origo virtutum, ita dilectio
mundi cunctorum est radix ac fomes vitiorum.
Unde sequitur:
Quoniam omne quod est in mundo, etc. Omne quod
est in mundo, dicit omnes qui mente inhabitant
mundum, qui amore incolunt mundum; sicut coelum
inhabitant, qui conversionem habent in coelis,
quorum cor sursum est, quamvis carne ambulent in

terra. Omne ergo quod in mundo est, id est, omnes
mundi dilectores non habent, nisi concupiscentiam
carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam
vitae. His quippe vitiorum vocabulis omnia vitiorum
genera comprehendit. Concupiscentia namque carnis
est omne quod ad voluptatem et delicias corporis
pertinet: in quibus maxima sunt, cibus, potus, et
concubitus: de quibus Salomon ait: Sanguisugae duae
sunt filiae dicentes Affer, affer [(Prov. XXX)]
. Concupiscentia
oculorum est omnis curiositas quae fit in discendis
artibus nefariis, in contemplandis spectaculis
turpibus vel supervacuis, in acquirendis rebus
temporalibus, in dignoscendis etiam carpendisque
vitiis proximorum. Superbia vitae est, cum se quisque
jactat in honoribus. Per haec tria tantum cupiditas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.