PL 94, col. 39

Homiliae (Beda), J. P. Migne

cum Domino, qui perpauca de temporalibus ejus
actis edisserens, aeternam divinitatis ejus potentiam,
per quam omnia facta sunt, sublimius mente volando,
et limpidius speculando cognovit, ac nobis cognoscenda
scribendo contradidit. Ergo alii evangelistae
Christum ex tempore natum describunt, Joannes
eumdem in principio jam fuisse testatur, dicens: In
principio erat Verbum. Alii inter homines eum subito
apparuisse commemorant, ille ipsum apud Deum
semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud
Deum. Alii eum verum hominem, ille verum confirmat
esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum. Alii
hominem eum apud homines temporaliter conversatum,
ille Deum apud Deum in principio manentem
ostendit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum.

Alii magnalia quae in homine gessit perhibent, ille
quod omnem creaturam visibilem et invisibilem per
ipsum Deus Pater fecerit, ostendit, dicens: Omnia
per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et
mire beatus Joannes in initio Evangelii sui de divinitate
Salvatoris, et fidem recte credentium sublimiter
imbuit, et haereticorum perfidiam potenter exsuperat.
Fuere namque haeretici, qui dicerent: Si
ergo natus est Christus, erat tempus quando ille non
erat: quos primo sermone redarguit, cum ait:
In principio erat Verbum. Neque vero ait, In principio
coepit esse Verbum, sed in principio erat Verbum:
ut videlicet eum non ex tempore ortum, sed in
exortu temporum jam existentem, ac per hoc sine
ullo temporis initio de Patre natum monstraret, juxta

quod ipse loquitur in Proverbiis: Dominus possedit
me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret
a principio, ab aeterno ordinatus sum [(Prov. VIII)]
. Item
fuerunt haeretici qui, tres sanctae Trinitatis personas
esse negantes, dicerent: Idem Deus quando vult,
Pater est; quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus
sanctus est; ipse tamen unus est. Quorum destruens
errorem, subjungit:
Et Verbum erat apud Deum. Si enim alius apud
alium erat, duo sunt profecto Pater et Filius, et non
unus. Ipse modo Pater, modo Filius, modo etiam
Spiritus sanctus est: quasi mutabilis sit divinae substantiae
natura, cum apertissime Jacobus dicat apostolus: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis

obumbratio.
[(Jac. I)]
. Item fuere quidam pravi
dogmatis auctores, qui Christum hominem tantum
confitentes, Deum prorsus esse non crederent: quos
consequenter exprimit [( Al., opprimit)] , cum ait:
Et Deus erat Verbum. Fuere alii qui Deum quidem
illum, sed ex tempore incarnationis factum, non autem
aeternum ante saecula natum a Patre putarent.
Unde quidam talium dixisse commemoratur: Non
invideo Christo facto Deo, quoniam et ego si volo,
possum fieri secundum ipsum. Et horum nefandam
refellit sententiam evangelista, cum ait.
Hoc erat in principio apud Deum. Id est, hoc Verbum
quod Deus est, non ex tempore coepit, sed in
principio erat Deus apud Deum. Item fuere veritatis
inimici qui Christum et ante partum Virginis jam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.